useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (1002-1969) 2338
Signature: 2338
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
21. Juli 1300, Salzburg
Erzbischof Chunrad IV. von Salzburg bestätigt die von Chuno von Teising gemachte Stiftung eines Reitpferdes und zweier Cappen zur Pfarre Salzburg.  

orig.Orig.
Current repository
Archiv der Erzdiözese Salzburg (www.kirchen.net/archiv)

4 Wachssiegel.
    Graphics: 
    x
    Vniuersis Christi fidelibus presentem litteram inspecturis. Chunradus dei gracia sancte Salzburgensis ecclesie Archiepiscopus, Apostolice Sedis Legatus Salutem in domino sempiternam. Decet nos ad hoc pium prebere consensum, quod ad laudem et gloriam creatoris cultus diuinus per exempla bonorum operum attollatur. Quia igitur dilectus Miles noster, Chvno de Teysing1), Magister Coquine Curie nostre, ob reuerenciam Sacramenti Evkaristie, et pro remedio anime sue quandam proprietatem suam Elenperg2), soluentem decem solidos denariorum vsualis Monete, et sitam in Pongewo, apud ecclesiam sancti Viti, ad hoc dedit, tribuit, et resignauit, domino Nicolao plebano in Salzburg, quod ipse et quicunque post eum in perpetuum plebanus extiterit, semper habere debeat vnum equum, quem Sacerdos ad procurandum infirmos equitet,3) et vnam Cappam Rubeam de Ypra,4) quam induat in signum passionis dominice. Item et vnam aliam Cappam de Paltykino5), quam Sacerdos in Ciuitate portet sereno tempore cum corpore dominico ad infirmos. tali condicione adiecta, quod nulli omnino sit licitum hanc donacionem siue ordinacionem infringere, vel dictam pecuniam ad vsus alios conuertere, sicut indignacionem omnipotentis Dei voluerit euitare. Nos quoque instancia eiusdem domini Chunonis, et precibus inclinati, hoc laudabile remedium, fauore plenum, ratum, et gratum habentes, in nomine Domini perpetuo confirmamus. Promittentes et statuentes, pro nobis et successoribus nostris institucionem eandem manutenere et bona predicta Elenperg a grauaminibus quibus possumus defendere et tueri. In cuius donacionis, institucionis, et confirmacionis testimonium, presentes litteras nostri, Capituli nostri, ac predictorum domini Nicolai plebani, et Chunonis de Teysing Sigillorum munimine fecimus roborari. Datum Salzburgi Anno domini Millesimo. Trecentesimo in prima vespera beate Marie Magdalene hoc est decima tercia Kalendas Augusti.
    Source Fulltext: DOPPLER

    Original dating clauseDatum Salzburgi Anno domini Millesimo. Trecentesimo in prima vespera beate Marie Magdalene hoc est decima tercia Kalendas Augusti.



    Notes
    1) Siehe die Grabdenkmäler von St. Peter und Nonnberg N. 6. p. 12. Ein Chuno de Teysing ist Zeuge a. 1302. Mon. boic. III. 183. 2) Gut Oehlenberg in der Gemeinde Schwarzach bei St. Veit. 3) Die Stadtpfarre Salzburg begriff damals und bis 1699 auch die dermaligen Pfarren Nonntal-Morzg, Gnigl und Aigen in sich. Im 17. Jahrhundert wurde den Stadtkaplänen "zu administrirung der H. Sakramenten, vnd andern obliegenden Funktionen auf dem Geu" ein Pferd aus dem hochfürstl. Hofstall verabfolgt, eine Gepflogenheit, die nach der Meinung des Consist.-Rates Dr. Philipp Wierl (17. Juni 1646) von Erzb. Wolf Dietrich eingeführt wurde, als er ao. 1589 das bisherige Einkommen des Stadtpfarrers mit dem Stadtpfarrkirchenfonde unter der Bedingung vereinigte, daß aus demselben jährlich dem neuerrichteten Franziskaner-Konvent 300fl. für Persolvirung der Stiftungen, und Besorgung der Kanzel und des Beichtstuhles, und den als Kaplänen ausgestellten zwei Weltpriestern 200fl. entrichtet werden sollten. 4) Vielleicht ein Stoff der in der flandrischen Stadt Ypern verfertigt wurde. 5) "Baldakinus, Baldekinus, Pannus omnium ditissimus, cujus utpote stamen ex filo auri, subtemen ex serico tegitur, plumario opere intertextus, sic dictus, quod Baldaccio, seu Babylone in Perside, in Occidentales provincias deferretur." Du Cange Glossar. Tom. 1. p. 443.
    Places
    • Salzburg
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.