useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Salzburg, Erzstift (798-1806) AUR 1219 XI 01
Signature: AUR 1219 XI 01
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1. November 1219, Nürnberg
König Friedrich II. beurkundet den (revidierten) Vertrag zwischen Eb Eberhard II. und Herzog Ludwig von Bayern über die beiderseitigen Rechte zu (Reichen-)Hall.
Source Regest: Salzburger Urkundenbuch, III. Band, Urkunden von 1200 bis 1246. Willibald Hauthaler und Franz Martin. S.270.
 

orig.
  • Current repository
  • HHStA Wien AUR (http://www.oesta.gv.at)

  • Seal(1 Siegel)
  • Notarius Description2714
  • Dimensions: 38.6 : 33.5
    • Graphics: 

      cop.
      K.-B. 6 f. 46 (B). - K.-B. 3 f. 540 deutsch (D).

          x
          C. ++ In nomine sancte et individue trinitatis. Fredericus secundus divina favente clementia Rom(anorum) rex semper augustus et rex Sicilie in perpetuum. ++ Regie maiestatis excellentie convenit, ut discordantes ad concordiam revocet, et, si qua pro pace et tranquillitate fuerint ordinata, ne ad lites et contentiones redeatur, sublimitatis sue sigillo debeat roborare. Conpositionem igitur, que inter dilectos principes nostros Eberhardum Salzpurgensem archiepiscopum et Lvdewicum illustrem comitem palatinum Rheni ducemque Bauuarie mediantibus dilecto principe nostro Chunrado Ratisponensi episcopo et Rapotone comite palatino Bauuarie super castro, quod dux predictus edificare ceperat in Halle, et iuribus ibidem habendis ac aliis, que circa liberum transitum viarum habendum inter eos fuerant facta ac ab eisdem coram nobis recitata, postmodum per regiam munificentiam renovata presenti pagina dignum duximus posterorum memorie conmendare. Que talis est: In civitate Hallen(si) et * archiepiscopus et * dux iure suo, sicut sub duce Saxonie Heinrico et Ottone duce Bauuarie habitum est libere fruatur, ita quod dux tam ex una parte pontis quam ex alia comiciam libere habeat usque ad fluvium, qui dicitur Steinpah, et * archiepiscopus iure suo gaudeat sicut antecessores sui sub prenominatis ducibus habuerunt. Novum castrum destruatur et edificium et omnimodis derelinquatur, nec illud nec aliud amodo reedificetur ibidem ab archiepiscopo vel suis successoribus vel a * duce Bauuarie et suis heredibus. Antiqua civitas in suo loco permaneat nunquam transponenda. Navigium libere habeatur in fluvio Sal versus Hall(is) sicut antiquitus habitu[m est.] Thelonium dandum vel non dandum ab hominibus archiepiscopi in eo iure maneata), in quo fuit sub ducibus supradictis. De moneta Salzpurgen(si), quando innovatur, iudici ducis due libere solvantur et Salzpurgenses monetarii in civitate Hall(is) libere cambium faciant et non alii. Apud Geurichingen pons reedificetur et questus inde habendus communiter dividatur et nulli transitus prohibeatur. Strate libere pateant omnibus transeuntibus ita, quod nullus cogatur ire vel ad locum vel ad pontem nisi quo sibi placuerit. * Archiepiscopus habeat Vager et Halburch cum adtinentibus sicut hactenus habuit nisi dux evincat in iure vel per amiciciam. Et dux habeat Karlstein cum hiis, que comes Fridericus de Pilstein novissime noscitur in suis usibus reliquisse, donec archiepiscopus ab eo evincat in iure vel per amiciciam conponat. * Rudegerus de Saluelden duci relinquat si qua post obitum comitis F(riderici) sibi usurpavit, alia vero possideat in quiete. De dampnis vero hinc inde iam illatis nulla questio moveatur. Si nova emerserint, de hiis vicissim iusticiam sibi faciant. Ad hec * archiepiscopus super privilegio antiquo Arnvlfi imperatoris,1) quod dux pretendit, coram nobis respondeat, cum super hoc iure fuerit debito requisitus, nisi aliter communi consensu inter se deliberaverint terminandum. Ceterum omne ius, quod ecclesia de Altah habuit in hominibus et possessionibus tam in fonte salis quam in civitate Hallis et in montanis, dictus archiepiscopus suique successores libere habeant et quiete, sicut illorum proprietatem et dominium dictum archiepiscopum nobis innotuit ab abbate ac capitulo Altahensi optinuisse omnibus consentientibusb) et annuentibus, quorum ad hoc consensus fuerat requirendus, videlicet Ekeberti Babenbergensis episcopi tanquam patroni et domini fundi, ducis Bauuarie tanquam advocati, salvo tamen iure eiusdem ducis, quod in hominibus predictis iure advocatie noscitur hactenus cum suis predecessoribus habuisse, ut illud ab archiepiscopo suisque successoribus in nullo ei tamquam advocato diminuatur aut in aliquo coartetur, quemadmodum et dux suique successores archiepiscopo predicto suisque successoribus debent secundum supradictum tenorem firmiter observare. Ista conpositio, sicut prenotata est, sub iuramento prestito firmiter observetur ita, quod a neutro archiepiscopo videlicet et duce aliquatenus infringatur. Nos autem ad maiorem evidenciam huiusque conpositionis perpetuam observantiam hoc scriptum inde fieri et maiestatis nostre bulla iussimus roborari.||
          ++ Signum domini Friderici secundi Rom(anorum) regis et semper - M - augusti et incliti regis Sicilie. ++||
          Ego Chunradus Metensis et Spirensis episcopus imperialis aule cancellarius vice domini Siefridi sancte Moguntinensis sedis archiepiscopi totius Germanie archicancellarii recognovi. Actum anno incarnationis domini M°CC°XVIIII°c), regnante invictissimo domino nostro Frederico secundo Roman(orum) rege semper augusto et rege Sicilie, anno Rom(ani) regni eius VII°, Sicilie vero XX°I°; dat. apud Nurenberch, anno prescripto kal. novembris, indictione octava.||
          BD.d)
          Source Fulltext: Salzburger Urkundenbuch, III. Band, Urkunden von 1200 bis 1246. Willibald Hauthaler und Franz Martin. 271-272.

          Original dating clauseActum anno incarnationis domini MCCXVIIII, regnante (...) Frederico (...) regni eius VII, Sicilie vero XXI, dat apud Nurenberch, anno prescripto kal novembris, indictione octava

          Editions
          • SUB III 0745

          Comment

          In der kgl. Kanzlei verfaßt; vom Salzburger Notar Mag. Heinrich (EIIN) geschrieben.


          LanguageLatein

          Notes
          a) hier folgt s, ohne getilgt zu sein. b)t aus s korr. c)V aus II korr. d) an rotgrüner Seidenschnur. 1) vgl. SUB n° 732 Anm. 1, sowie Bd. 2, 58.
          Places
          • Nürnberg
             
            x
            There are no annotations available for this image!
            The annotation you selected is not linked to a markup element!
            Related to:
            Content:
            Additional Description:
            A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.