useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden Garsten (1082-1778) 1247 III 13
Signature: 1247 III 13
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
13. März 1247, o. O.
Albero von Chunring und die Bürger von Krems, Stein und Linz leisten Bürgschaft für Siboto, den Sohn des Regensburgers in Stein, der von Albero von Polnheim und Tröstl von Zierberg gefangen worden.
Source Regest: OÖUB 3 (Wien 1862) S. 138-139, Nr. 136
 

orig.
  • Current repository
  • OÖLA Linz Bestand Garsten (www.landesarchiv-ooe.at/)

  • Seal Die drei Siegel, welche an der Urkunde hingen, sind abgefallen.
  • Material: Pergament
  • Condition: beschädigt
    • Graphics: 
      x
      Omnibus hominibus tam presentibus quam futuris, ad quos presens scriptum peruenerit, notum fiat, quod nos uidelicet Albero de Chunringe et ciues Cremenses, Steinenses et lincenses pro duobus milibus talentorum ponimus nos fideiussores Domno Alberoni de Polnheim et Domno Trostlino de Cyrberch pro Sibotone filio Ratisponensis in Stein, quod nec ipse nec unquam aliquis hominum ipsos uel aliquos de suis impetet uel grauabit pro incomodis siue dampnis, que captiuando ipsum sibi dinoscuntur intulisse, ita dumtaxat, ut, si hiis contrarium aliquid fuerit attemptatum, debitores efficiamur, ut spopondimus, duum (sic) milium talentorum et nichilominus nobis obici possit, quod uiolauerimus fidem nostram. Et ut hec conpromissio nostra plenioris certitudinis habeat firmamentum, hoc priuilegium sigillorum nostrorum appensionibus conmunitum supra dictis domnis exhibemus. Huius rei testes sunt ciues de Crems, Irnfridus Decanus, Siuridus iudex, Minhardus quondam iudex, Ekbertus, walchunus wrto, Ebergerus filius vochonis, Albertus miles de wedeling, Zeizmannus, Helnwicus sartor et vlricus frater suus, vlricus filius decani, Heinricus ungarus frater iudicis, Pilgrimus, Siuridus de vruar, Heinricus egenburger, Ortlibus, Rapoto uir hadmudis, Conradus rufus, Prehtelo scriba, Gotfridus frater pilgrimi, Beibastus iudeus. Item De Stein Conradus ratisponensis, Conradus seuelderius, Conradus pheffinger, Conradus cetto, vlricus patauiensis, Reinbertus gener seueldarij, Hugo de Movtarn, Ekbertus et Siboto filij eius, Otto filius haistolfi, Eberhardus Chezzelrinch, Gozzo gener seueldarij, Conradus filius eiusdem, Heinricus de ibs, Otto et Gerhardus filij eius, Hovnelinus gener ratisponensis, Fridricus auunculus sibotonis, haitvolch de levben, Gotfridus et Hertwicus de Mavtarn, Grifo de Mavtarn. Item De linz Hermannus, Marquardus et Heinricus antiqui iudicis filij, Siboto gener fabrisse, Heinricus faber, Conradus wachrainer, Conradus perwinder, Pernhart nevnchircher, walther in Angulo, Conradus gener gevmanni, Chalochus maritus sitchinne, Fridricus hovsrucker, Herbordus patauiensis, Otto plenchel, Heinricus de assa, Marquardus mvleich, Ditmarus antiqui iudicis filius, Heinricus de wachrain, Otacher vutrer, Hertnidus antiqui thelonearij filius. Item huius rei testes sunt vlricus prepositus De Reichersberge et Heinricus miles cognomine zveimannus et Pabo dispensator domni trostlini, quo presente predicti omnes fecerunt sua nomina hic ascribi, Isto et aliis pluribus sigilla ista huic litere sunt appensa. Datum Anno domini M.CC. XLVII. III. jdus Martij.
      Source Fulltext: OÖUB 3 (Wien 1862) S. 138-139, Nr. 136

      Original dating clauseIII. jdus Martij



      LanguageLatein
      Places
      • o. O.
         
        x
        There are no annotations available for this image!
        The annotation you selected is not linked to a markup element!
        Related to:
        Content:
        Additional Description:
        A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.