23. Mai 1454, Rom
Papst Nicolaus V. acceptiert die Resignation des Abtes Wolfgang II. von Göttweig und verleiht ihm die Pfarre St. Veit an der Gölsen.
Source Regest:
FUCHS, Göttweig II (=FRA II/52, Wien 1901) S. 451, Nr. 1397
orig.Current repository:
Stiftsarchiv Göttweig (http://www.stiftgoettweig.or.at)
An Hanfschnur die Bleibulle.
Material: Pergament
Graphics: xNicolaus episcopus, servus servorum dei, venerabili fratri . . archiepiscopo Salczeburgensi et dilectis filiis . . Mellicensi ac . . Sancte Crucis Pataviensis diocesis monasteriorum abbatibus salutem et apostolicam benedictionem. Honestis supplicum votis libenter annuimus eaque favoribus prosequimur oportunis. Cum itaque sicut exhibita nobis nuper pro parte dilecti filii Volfgangi abbatis monasterii Gotwicensis ordinis sancti Benedicti Pataviensis diocesis petitio continebat, quod licet ipse in iuvenili etate constitutus existat, nichilominus propter debilem sui corporis complexionem et ex certis aliis rationabilibus causis dubitat posse longo tempore eidem monasterio esse fructuosus ac illud, prout conveniens est, in spiritualibus et temporalibus feliciter gubernare, nos igitur ne idem Volfgangus in eventum, quod ipse regimini et administrationi eiusdem monasterii, cui preesse dinoscitur, sponte et libere cederet, in obprobrium sue dignitatis mendicare cogatur, providere eiusque personam nobis et apostolice sedi devotam suis exigentibus meritis paterna benivolentia prosequi volentes discretioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatinus vos vel duo aut unus vestrum, si est ita, prefato Volfgango in eventum, quod ipse regimini et administrationi huiusmodi sponte et libere quovis modo cedat aut alias monasterium ipsum dimittat, ut parrochialem ecclesiam sancti Viti supra Gols dicte diocesis, que ut idem abbas asserit, per monachos ipsius monasterii ad illius pro tempore abbatis nutum amovibilesa hucusque regi consuevit, cum omnibus iuribus et pertinentiis suis ac decimis maioribus et minoribus infra limites eiusdem ecclesie sancti Viti necnon aliis decimis maioribus et minoribus infra limites parrochialis ecclesie sancti Andree in Haynfeld eiusdem diocesis, quas quondam Albertus Sweinwart1 longis retroactis temporibus titulo pignoris ab eodem monasterio tenuit et possedit, eidem Volfgango per eum quoad vixerit tenendam regendarn et gubernandam auctoritate nostra concedatis ita, quod post factam per eum cessionem seu dimissionem predictam liceat sibi dicte ecclesie sancti Viti iuriumque et pertinentiarum predictorum possessionem auctoritate propria libere apprehendere ac illius fructus redditus et proventus, quorum necnon omnium decimarum predictarum verum annuum valorem presentibus pro expressis haberi volumus, percipere et habere ac omnes decimas predictas exigere et in suos usus convertere et perpetuo retinere diocesani loci et cuiuscunque alterius super hec licentia vel assensu minime requisitis non permittentes ipsum Volfgangum super ecclesia sancti Viti ac decimis predictis per quempiam indebite molestari contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Nos enim si concessione huiusmodi per vos vigore presentium fieri contingat ut prefertur prefato Volfgango, ut donec vixerit ab eadem ecclesia sancti Viti per abbatem dicti monasterii pro tempore existentem seu quencunque alium quavis auctoritate fungentem absque rationabili causa invitus amoveri non possit, auctoritate apostolica tenore presentium de speciali gracia indulgemus non obstantibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis statutis et consuetudinibus monasterii et ordinis predictorum iuramento confirmatione apostolica vel quavis alia firmitate roboratis ceterisque contrariis quibuscunque. Volumus autem, quod post cessum vel decessum dicti Wolfgangi ecclesia sancti Viti et decime huiusmodi in statum pristinum revertantur. Datum Rome apud Sanctum Petrum anno incarnationis dominice millesimo quadringentesinio quinquagesimo quarto, decimo kalendas iunii, potificatus nostri anno octavo.
Source Fulltext: FUCHS, Göttweig II (=FRA II/52, Wien 1901) S. 451-453
Original dating clause: decimo kalendas iuniiVermerke auf der Textseite, links am Rande ein langgestrecktes: L; rechts: B; in der Mitte des oberen Randes: Ad cam.; auf der Aussenseite des Buges rechts von der H. des Textschreibers: C. Fidelis; darüber von anderer H.: Rescripta gratis pro B. de Maffeis; daneben drei Zeichen: ///; links unter dem Buge am Rande der Monatsvermerk: Maii; daneben der Kostenvermerk: X/X9/X. Auf der Rückseite der Registraturvermerk; darin von gleicher H.: de Filetis; darunter in der Mitte des unteren Randes umgekehrt geschrieben: A. de Cortesiis; in der rechten oberen Ecke: R. L. F.; in der rechten unteren Ecke umgekehrt mit gleicher Tinte geschrieben: A. de Cortesiis; darunter von anderer H.: F. de Sunbaldis.
Language:
LateinNotes:
1 nr. 1002.
a Theilweise auf Rasur.