useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden Herzogenburg (1112-1852) 1191 VI 12 - 1192 I 01
Signature: 1191 VI 12 - 1192 I 01
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter
[1191 nach Juni 12 - 1192 Januar 1]
Bischof Wolfger von Passau legt dem Papst Coelestin III., da der Passauer Kanoniker Rüdiger seine in dem Streit mit St. Georgen um Zehente und Pfarrrechte in Traismauer getroffene Entscheidung nicht akzeptiert hat, durch Boten Abschriften der ihm auf dem Gerichtstag vorgelegten Urkunden vor und bittet um eine seinem Urteil entsprechende Entscheidung.  

orig.
  • Current repository
  • Stiftsarchiv Herzogenburg (http://www.stift-herzogenburg.at)

  • Seal 1 Siegel anh., (Bischof Wolfger von Passau)
  • Material: Pergament
    • Graphics: 
      x
      Reuerentissimo domino ac patri. C (oelestino) summo sancte Romane ecclesie pontifici. W(olfgerus) humiliis pataviensis ecclesie minister. debitum cum obedientia et orationibus famulatum. Quidquid apud paruitatem nostram in negociis ecclesiasticis ad debitum nequit perduci finem. sub tali ueritatis custodia uestre celsitudini transmittendum iudicamus examini ut nullins unquam false suggestionis nostra assertio redargui mereatur. Eapropter uestre fideliter significamus almitati quod gratia decidende litis que inter fratres sancti Georgii et magistrum Rudgerum ecclesie nostre canonicum pro quibusdam decimis iam diu pretenditur. diem sicut uestra nobis iniungere voluit auctoritas condiximus. ac inuitatis eodem tam ecclesiasticis quam secularibus personis prudentibus utique et discretis quo facilius ueritatem cognoscere possemus. utriusque partis priuiegia non negligenter animaduertendo auscultauimus. Itaque testimonio prescriptionis eorundem fratrum octogenarie nobis perspicue claruit quod pie recordationis ovdalricus quondam pataviensis episcopus prefato s. Georigii monasterio utpote fundator eius. Parrochiam que dicitur Traisimpurch cum dimidia parte decimarum sicut potuit cum sui iuris essent condonauit. Porro prefatus R. occasione priuilegii regis Arnolfi quo cum omni suo predio quod in Austria habuit. quandam capellam que dicitur Traisimmure. infra terminos memorate parrochialis ecclesie sitam. Salzpurgensi episcopo confirmauit. decimas illas de quibus controuersia est ascribere sit conatus. Ad quod euicendum hoc tantum gaudet munimine quod memoratus rex in priuilegio suo ad Traismam ciuitatem et ecclesiam sancti Martini idem prefatam capellam cum decima Salzburgensi ecclesie se donasse testatur. Sed ut rei ueritas serenitati uestre pater sanctissime plenius innotescat. utriusque partis priuilegiorum rescripta sanctitati uestre transmisimus. Quippe sicut nobis et prudentioribus qui nobiscum sunt ex priuilegiorum consideratione uidetur. sepe dictus R. per descriptionem prediorum que prefatus rex iuuauiensi contulit ecclesie decimas quoque pariter illorum collatas indebite contendit. cum hanc ipsam cappellam suam quam cum suis possidet decimis. a parrochiali jure nostro rationabiliter exemptam non possit ostendere. Est preterea quod paternitati vestre manifestamus. quod nos ex consilio prelatorum nostrorum licet predictorum fratrum justitiam. non ignoremus pro bono pacis et concordie memoratvm R. ut liti concederet de possessionibus eorundem fratrum et nostris sicut sapientioribus placuit infeudare decreueramus. eo pacto ut et successoribus utriusque partis eadem composicio in perpetuum rata permaneret. In quo tamen idem R. nobis pertinaciter obstitit. et usque adhuc obsistit. Quoniam autem in hac ipsa lite uostra quoque res agiter eo quod decime et patronatus eiusdem collegii nobis attinet. juri nostro cedere non possumus. Oramus itaque et in domino monemus sanctitaten uestram. ut eandem causam quomodolibet ab inicio uiciatam. nobis liceat in jus reuocare. Non enim putamus quod ea que juris nostri sunt a potestate nostra possint alienari. nisi prius requisiti per iusticiam canonice fuerimus. Interim autem optime pater obsecramus. prefatum sancti Georgii collegium sub umbra tuicionis vestre quiescat. Donec alterarum partium videlieet inter nos et ipsum habere justiciam liquido clarescat. Quantum ergo litis cognitio reique ueritas euidentius habeatur. Ex tenore priuilegiorum que paternitati uestre presentium lator exhibebit. auctoritas simul et clementia uestra procurare dignetur. Ad hoc uero plurimum expediet. si benignitas vestra propter dominum eadem scripta pie considerationis oculo dignabitur intueri. Tone enim deprehendi posse non dubitamus. quod memorati fratres in sancto Georgio nihil usibus suis preter legitimam donationem sui fundatoris usurpauerunt. Sed et hoc manifestum erit. quod sepe dictus R. irrationabiliter in hac parte Juuauiensis ecclesie priuilegiis innititur. ipsosque fratres contra jvs stipendiis suis exhereditare conatur. presertim cum descriptio prediorum quam ex priuilegio Salzpurgensi pretendit. decimas ipsorum sicut dictum est capelle sue nullatenus asscribat. Eapropter iterum iterumque preces humilitatis nostre auribus benignitatis uestre suppliciter effundimus. vt eorundem fratrum iniurias et ecclesie sue dampna misericorditer animaduertatis. nec aduersario suo R. jam sepe dicto facilem contra ipsos interpellandi locum. non datis super eadem causa tam nobis quam et ipsi cognitoribus amodo permittatis.
      Source Fulltext: BIELSKY, Sanct Georgen (=AÖG 9, Wien 1853) S. 268-270, Nr. 16
      Editions
      • RBP I n. 971

      Comment

      Altbestand


      LanguageLatein
      Places
      • Parrochiam que dicitur Traisimpurch
        • Regular Form: Pfarre Traisenburg (abgek., östlich der Traisenmündung, bei einer Pfarrkirche, die um 1180 wegen Überschwemmung landeinwärts verlegt wurde)
        • Type: Pfarrindex
      • St. Georgen
        • Regular Form: Kanonikatsstift St. Georgen (Herzogenburg)
        • Type: Stifts- und Klosterindex
      • Traisimmure
        • Regular Form: Traismauer (GB P)
        • Type: Ortsindex
      • ecclesiam sancti Martini
        • Regular Form: St. Martin, Pfarrkirche in Traismauer
        • Type: Pfarr- und Stiftskirchenindex
      Persons
      • Wolfgerus
        • Regular Form: Wolfger von Ellenbrechtskirchen, Bischof von Passau (1191-1204), Aussteller
      • magistrum Rudgerum ecclesie nostre canonicum
        • Regular Form: Rüdiger, Magister und Kanoniker in Passau
      • odalricus quondam pataviensis episcopus
        • Regular Form: Ulrich von Hoeft, Bischof von Passau (1092-1121)
      • regis Arnolfi
        • Regular Form: Arnulf von Kärnten, ostfränkischer König (887-899)
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.