useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (777-1894) 1217 VI 14
Signature: 1217 VI 14
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
14. Juni 1217, Passau
Kaiser Friedrich genehmigt und bestätigt das von seinem Blutsverwandten Herzog Leopold von Österreich und Steier dem Kloster Kremsmünster verliehene Privileg betreffs der Gerichtsbarkeit (1217 MAI 15, Admont.)
Source Regest: Regestenbuch Kremsmünster
 

orig.
  • Current repository
  • Stiftsarchiv Kremsmünster (http://www.stift-kremsmuenster.at)

  • Seal Mit Siegel. Br. bs. Majestätssl. von den F. losgelöst.
  • Material: Pergament
    • Graphics: 
      x
      IN nomine Sanctae et Individuae Trinitatis. Fridericus Dei gratia Romanorum Rex semper Augustus et Rex Siciliae universis Christi fidelibus tam praesentibus quam futuris in perpetuum. Quod studio piorum geritur, pium est et condecens, ut id tenore stabili roboretur. Hinc est, quod nos considerantes devotionem dilecti consanguinei nostri Liupoldi Ducis Austriae et Styriae, quam in Coenobio Chremsmonasteriensi ostendit, ipsam in Domino commendamus. Praefatus enim Dux omnia praedia et homines memorati Coenobij a secularis potestatis judicio exemit omnimodis usque adeo, quod Ortolfus de Volchenstorf, qui fuit judex provinciae in prsedijs ejusdem Monasterij resignaret judicium illud in manus Ottonis Ratisponensis Ecclesie advocati, a quo tenebat in feodo, idemque advocatus resignaret illud manibus jam dicti Ducis itemque Dux glorioso Christi Martyri Agapito praefatae Ecclesiae patrono auctoritate nostra assignaret. Adjecit etiam, ut nec ipsemet nec aliquis successor suorum idem judicium possit in posterum alicui infeodare et si infeodatio aliqua, quod absit, de facto contigerit, censemus omnimodis irritandam. Praeterea memoratus Dux judicem dicto Coenobio constituet, quemcunque Abbas cum fratribus saepe dicti Coenobij postulaverit, tali forma, ut liceat ipsis quolibet anno mutare judicem vel etiam ante anni terminum, si sic ipsis visum fuerit expedire. Haec et alia, quae in privilegio continentur, quod ante dictus Dux Ecclesiae Chremsmonasteriensi exhibuit, rata habentes et approbantes auctoritate regia confirmamus. Et ut factum hujusmodi irritari nequeat, sed semper maneat inconvulsum, prsesentem paginam sigilli nostri impressione fecimus insigniri testium nominibus, qui interfuerant, subnotatis: Otto Frisingensis Episcopus, Ulricus Pataviensis Episcopus, Ludwicus Dux Wawariae Palatinus Rheni, Diepoldus Comes de Hohenburch, Rapoto Palatinus Wawariae, Heinricus Comes de Ortenburch, Egeno Comes de Urach, Chunradus Hallegravius de Wazzerburch, Ulricus Comes de Chlam, Heinricus nobilis de Aiffen, Chunradus nobilis de Altaih, Otto Ratisponensis Ecclesiae Advocatus, Heinricus et Wernhardus fratres de Schowenberch, Otto Decanus Pataviensis, Chalhohus Pataviensis Canonicus, Walchunus Pataviensis Canonicus, Chunradus Patauiensis Canonicus majoris Ecclesiae Plebanus, Heinricus de Petempach Archipresbyter, Hartimannus Ardacensis Praepositus, Marquardus de Hintperch, Rudolphus de Potendorf, Heinricus de Zewingen, Hadmarus de Chunring, Chalhohus de Gnannendorf, Liupoldus de Molantsdorf, Heinricus de Triwanswinchel, Otto de Puchpach, Heinricus de Puten, Hadmarus de Wesen, Liutoldus de Saverstetten, Heinricus de Lonstorf et alij quam plures. Datum Pataviae XVIII. Kal. Julij anno Dominicae Incarnationis MCCXVII. Indictione V. Anno regni nostri quinto.
      Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 591-592

      Original dating clauseXVIII. Kal. Julij

      Editions
      • Rettenpacher, Annal. Cremifan. pag. 176.
      • Urkundenbuch von Kremsmünster, pag. 74, Nro. 57.


      LanguageLatein
      Places
      • Passau
         
        x
        There are no annotations available for this image!
        The annotation you selected is not linked to a markup element!
        Related to:
        Content:
        Additional Description:
        A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.