useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (827-1854) 1204 VII 29
Signature: 1204 VII 29
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter
29. Juli 1204, Passau
Wolfker, Bischof von Passau, anerkennt das Patronatsrecht der Elisabeth von Wächsenberg über die Kirche Gramastetten.
Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 495-496
 

orig.
  • Current repository
  • StA Wilhering (www.stiftwilhering.at) (? - Eindeutige Angabe über den Standort fehlt!)

  • Seal Mit Siegel.
  • Material: Pergament
    • Graphics: 
      x
      In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Wolfgerus dei gratia patauiensis episcopus in perpetuum. Ad noticiam tam futurorum quam presencium peruenire cupimus, quod, cum inter nos et nobilem matronam scilicet dominam Elizabeth de Wassenberch et pueros eius diu fuisset contencio pro iure patronatus et peticionis in ecclesiam Grimhartesstetin et nos tandem condicto super hoc ad iudicium die patavie conuenissemus et utraque pars suum ius allegaret, ipsa quoddam priuilegium protulit, per quod ipsa se et suos heredes pretaxatum ius habere probauit et per sentenciam rite latam et approbatam illud obtinuit. Cum autem illud priuilegium ex uetustate usque adeo esset hebetatum, quod ipsa suis heredibus in posterum suspicionis et contradictionis inde periculum suscitari posse formidauit, cauto freta consilio deuota prece de consensu chori nostri a nobis impetrauit ipsius priuilegii sub presenti nostro sigillo renouacionem, sicut hic continetur. ||
      Nun folgt die Urkunde vom September 1110.||
      Hec autem sub presenti nostro sigillo renouacio facta est patavie anno incarnacionis dominice M. CC.IIII. Indict. septima, IIII. Kal. augusti. Huius rei testes sunt fratres et canonici nostri de choro: Heinricus decanus, Arnoldus custos, Chalhohus de Valchensteine, Gotfridus, Vlricus scriba ,,, Germanus noster Sigihardus archidiaconus ,,, Wichardus prepositus in Ranshouen, Leonhardus prepositus de Richerberge, Dietmarus prepositus de suben, Albertus plebanus in trufter, Otto piber, Vlricus scobrius; Ex nobilibus Walchvonus de Chambe et Alrammus frater eius, Wernhardus de hagenowe. Ex ministerialibus Richerus pincerna de Wesin, Henricus dapifer de lonstorf, Manegoldus camerarius de aheim, Wernherus de valchensteine, Cunradus de buhele, Albertus puer de patauia, Thiemo de buchelberge, liutoldus de sauersteten, Walchunus de herdingen et alii multi.
      Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 495-496

      Original dating clauseIIII. Kal. augusti

      Editions
      • Mon. boic. XXVIII. II. 269.
      • Conf. Stülz, Wilhering, Seite 16, 3. Anmerkung.
      • Kurz, Beiträge, IV. 533.


      LanguageLatein
      Places
      • Passau
         
        x
        There are no annotations available for this image!
        The annotation you selected is not linked to a markup element!
        Related to:
        Content:
        Additional Description:
        A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.