useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Acte: Urkunden (0947-1483) KAE, Urkunde Nr. 62
Cote: KAE, Urkunde Nr. 62
Agrandissement de l'image:
Ajouter un signet
Modifier l'acte
1111-10-02, Strassburg
Kaiser Heinrich V. bestätigt dem Kloster Einsiedeln das Privileg seines Vaters vom 24. Mai 1073, das aus Freiheit von jeder königlichen Einmischung für seinen Besitz, es sei denn gegen räuberische Minderung, und aus dem Recht der freien Abtwahl besteht.  

Kopie
  • Lieu de conservation actuel
  • Klosterarchiv Einsiedeln, KAE A.BI.10

  • Material: Pergament
  • Dimensions: ca. 42x28 cm
    • Images: 

      Kopie
      • Lieu de conservation actuel
      • Klosterarchiv Einsiedeln, KAE A.II.1

        Images: 
        x
        (C.) In nomine sanctae et individuę trinitatis. Heinricus divina favente clementia quartus Romanorum imperator augustus. ||
        Non magnum est carnalia nostra metere his, qui nobis spiritualia non cessant seminare. Oportet enim nos, qui sumus carnales quique sollicitudinibus huius mundi inservimus, spiritualium virorum orationibus commendare, precipuę his, quos ||
        omnibus relictis soli Christo Iesu cernimus vacare, per quos, cum spirituales sustentationes accipimus, merito eis carnales consolationes, de quacumque re petierint, rependimus. Igitur in monasterio sanctę dei genitricis et virginis ||
        Marię et sancti Meginradi, Mauricii quoque sociorumque eius, quod Solitarium vocatur, theutonice Einsidelen, fratres habitantes nos adierunt, qui quidem non de nostris aliqua metere, sed aliorum messe collecta nostro patrocinio ||
        obtinere petierunt, videlicet ut consolationes, quas de multis sive in prediis sive in aliis quibuscumque mundi substantię speciębus vel acceperant vel accepturi sunt, nostri cyrografi testimonio perpetua libertate possideant. Quorum ||
        petitionem, quia iusta videbatur, fieri adiudicavimus. Iustum est enim, ut, qui á carnalibus segregati sunt, á carnalibus non iudicentur; nam et nomen eorum et habitatio singulares eos insunuat. Ergo astipulatione presentium ||
        regni principum, videlicet archiepiscoporum: Alberti Maguntini archiepiscopi, Brvnonis Treuerensis archiepiscopi, Cvonradi Salceburgensis archiepiscopi; episcoporum: Bvrchardi Monasteriensis episcopi, ||
        Brvnonis Spirensis episcopi, Cvnonis Strazburgensis episcopi, Alberonis Metensis episcopi, Richardi Virdunensis episcopi, Ebrehardi Eistetensis episcopi, Ǒlrici ||
        Constantiensis episcopi, Rǒdvlfi Basiliensis episcopi; Frederici ducis, Herimanni marchionis; comitum quoque: Godefridi de Caloen, Frederici de Zulra ||
        ceterorumque fidelium nostrorum, predictis monachis de Einsidelen libertatem petitam tradimus, traditam affirmamus, scilicet ut nullus successorum nostrorum de aliqua substantia eorum ||
        possessa vel possidenda, prediis datis vel dandis, cellis constructis vel construendis se intromittat, nisi forte, quod absit, aliqua in illos raptorum insania surexerit, adversus quos rogamus, ||
        ut insurgat, quos trucidet et eradicet. Cum vero abbatem constituendum tempus poposcerit, non quilibet regis aut imperatoris potestate eis preponatur, sed quem fratrum electio idoneum ||
        iudicaverit, regis tam petitione quam constitutione huius nominis honus subire cogatur. Cetera vero omnia ad neminem nisi ad abbatis nutum respectum habeant et fratrum. ||
        Huius libertatis memoriale hanc paginam scribi iussimus, quam, ut infra videtur, propria manu nostra corroboratam et sigilli nostri impressione insignitam omnis generationis tam ||
        futurę quam presentis noticię relinquimus.||
        ||
        ||
        Signum domni Heinrici quarti Romanorum imperatoris invictissimi. [monogramma] ||
        ||
        Albertus Maguntinvs archiepiscopus et archicancellarius recognovit. [sigillum] ||
        ||
        ||
        Data VI. non. oct., indictione IIII, anno dominicę incarnationis millesimo CXI, regnante Heinrico quinto rege Romanorum anno VI, imperante primo; actum est Argentinę; in Christo feliciter amen.
        Analyses
        • Morel, Nr. 34.
        • QW I/1, Nr. 101.
        • Hidber, Urkundenregister, Band I, Nr. 1565.
        Editions
        • DAE, Band G, Nr. 34, S. 35.
        Lieux
        • Strassburg
           
          x
          There are no annotations available for this image!
          The annotation you selected is not linked to a markup element!
          Related to:
          Content:
          Additional Description:
          A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.