useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden Pfäfers (861-1500) 
Fonds > CH-StiASG > StiAPfae > 
Signature
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
11. Juli 972, Brescia
Kaiser Otto II. bestätigt den Mönchen des Klosters Pfäfers die Immunität und das Recht der freien Abtwahl.
Source Regest: UB der südl. Teile des Kantons St. Gallen I/2, Nr. 81, S. 84.
 

orig.
  • Current repository
  • StA Pfäfers.

  • SealSiegel durchgedrückt, zur Hälfte abgebrochen.
  • Material: Pergament
  • Dimensions: 55,5 x 42 cm
    • notes extra sigillumRückvermerk (um 1100): Preceptum domni Ottonis filii Ottonis imperatoris augusti de electione fratrum Fabariensis coenobii et ut sub tuitione imperiali et emunitate ipsi et res predicti monasterii consistant. (15. Jh.): Anno domini DCCCCLXXII.
    Graphics: 

    cop.
    Abschr. (B) ebd. Hs. XXVI f. 414 (16. Jh.); Tschudi ebd. Hs. XXVI, f. 261'; Tschudi-Cervinus in Hs. B X 61, f. 138 Staatsarchiv Zürich (ehem. Pfävers XX).

        x
        P + In nomine sanctae et individuae trinitatis. Otto divina favente dementia imperator augustus. Noverit omnium sollertia fidelium nostrorum tam praesentium quam et futurorum, qualiter fabbasa) Fabari + ensis monasterii quod constructum est in honore sanctę dei genitricis Mariae in pago et in comitatu Rétiaa) nuncupatis homine Maiorinus1 cum monachis sibi subiectis nostrae adiens celsitudinis clementiam praecatus est, ut eosdem monachos atque res praedicti monasterii propter quorundam hominum perversorum tergiversationes sub nostro mundiburdio et tuitione constitueremus atque illorum praecepta ac privilegia quae ab antecessoribus nostris, regibus videlicet, acceperunt, nostrae auctoritatis munimine renovando firmaremus electionemque illis concederemus; insuper etiam ostendit nobis praecepta ac privilegia antecessorum nostrorum Karoli ac Ludouuici in quibus continebatur, ut praefati monachi regiae vel imperialis defensionem tuitionis super res eidem monasterio appertinentes habere debuissent, quorum nos petitioni aba) amorem Christi futuraeque mercedis augmentum benigne assentientes iussimus eis hoc praecepti nostri privilegiumb) conscribi super res ad praefatum monasterium pertinentes. Idcirco volumus firmiterque imperamus, ut nullus iudex pubhcus vel episcopus vel comes vel quislibet iudiciaria potestate constitutus aliquam super eos in rebus vel in familiis eorum exerceat potestatem intus vel foris, sed eiusdem monasterii abbas ad monachorum necessarios usus potestative teneat atque possideat; et ut nullus inde quippiam alicui in beneficium praestare pręsumat, sed sub nostra defensione illorum res perpetualiter permaneant ad eorum, ut supra diximus, necessarios usus; concessimus namque eis electionem et potestatem firmissimam quemcumque inter eos abbatem voluerint eligendi, quatinus eos pro nobis libentius deum exorare delectet. Et ut haec praesentis auctoritas praecepti firmiorc) stabiliorque cunctis nostris fidelibus credatur, hanc cartam inscribi anulique nostri impressione sigillari iussimus propriaque manu nostra subtus firmavimus.||
        + Signum domni Ottonis (M.) magni et invictissimi imperatoris augusti. +||
        + Uilligisus cancellarius advicem Rotberti archicappellani recognovi. + (SI. 3) (SR.)||
        Data V. id. iul. anno incarnationis dominicae DCCCCLXXII, indictione XIII, anno regni domni Ottonis XI°, imperii autem IIII°; actum Brixiae; feliciter amen.
        Source Fulltext: UB der südl. Teile des Kantons St. Gallen I/2, Nr. 81, S. 85.

        Original dating clauseV. id. iul.

        Editions
        • UB Süd 81. - Weg. 19. - Zapf, Monumenta anecdota I, 32 nach A. - MG. D. O. II, n. 23 nach A. - BU. I, n. 136 nach A.

        Comment

        (B) Extract Tschudi im Stiftsarchiv Pfävers, Lit. B, n. 6; Heider, ebd. Hs. XXVII, f. 115 (ca. 1590); Vidimus Heider, ebd. Hs. 15, f. 3 f. (1590/96); ebd. Mappe V 34 a (1613); V 34 b (1621); II 14 c, 1 S. 7-8 (1634, Av. 730); V 31 c (1636); V 33 c (1638); Widmer, Transsumpt, Hs. 17, S. 17 (1656); Vils Hs. 27, S. 307, 335, 384, 404, 426; Good, Hs. 22 f. 16', 70; Mappe III 14 d, S. 18; V 32 abc; V 33 ab; V 39 b.$$Regest: Wegelin, Reg. Pfävers, n. 19; Böhmer, Reg. imp., n. 420; Hidber, Urk. reg. I, n. 1098; Stumpf, Reichskanzler, n. 570; Helbok, Reg. Vorarlberg, n. 147.$$Das Diplom ist geschrieben von Notar B des Kanzlers Willigis mit Benützung von n. 70.


        LanguageLatein

        Notes
        1 a) A. - b) in A zw. r und l nur drei Schäfte. - c) korr. aus firmiorum, wobei dieses mit dem am i angehängten Kürzungszeichen geschrieben ist. - 1 vgl. Nr. 80, Anm. 1.
        Places
        • Brescia
           
          x
          There are no annotations available for this image!
          The annotation you selected is not linked to a markup element!
          Related to:
          Content:
          Additional Description:
          A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.