useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Urkunde: St. Gallen, Stiftsarchiv (1004-1500) B.4.B.1
Signatur: B.4.B.1
Bild vergrößern:
Lesezeichen setzen
Urkunde bearbeiten (alter Editor)
15. Januar 1282, St. Gallen
Abt Wilhelm und der Konvent von St. Gallen bestimmen dem resignierten Abt Rumo von Ramstein lebenslänglich eine jährliche Rente von 100 Mark aus genannten Gütern.
Quelle Regest: Chartularium Sangallense IV, Nr. 2069, S. 228 (Reg.ep. Const. I, 2542. - App. UB I, 31. - Liechtenstein. UB I/2, 23 (Auszug). - Bündner UB III,1103.).
 

orig.
  • Aufbewahrungsort
  • StA St. Gallen B.4.B.1.

  • SiegelPg. unmittelbar nach dem Text abgeschnitten, die Siegel fehlen daher.
  • Material: Pergament
  • Maße: 45,5/39 cm
    • Bilder: 
      x
      Wilhemusa) dei gratia electus1, Bertoldus prepositus2 totusque conventus monasterii sancti Galli omnibus presentium inspectoribus subscriptorum notitiam cum salute. Ne res geste ob temporis diuturnitatem oblivioni dedite diminu||tionem capiant seu subiaceant detrimento, scripturarum inditiis perpetue et incommutabili debent memorie commendari. Noverint itaque tam posteri quam presentes, quod cum dilectus in Christo Rvomo de Ramstein predecessor3 nostri Wilhel||mi predicti abbatie nostri monasterii propter imbecillitatem et debilitatem persone4, qua impediente regimini ipsius abbatie intendere non potuit, ut expediebat eiusdem monasterii utilitati, renuntiaverit ad manus honorabilium virorum Hainrici thesaura||rii5 et magistri Chvononis de Brisach6 canon(ici) eeclesie Constantiensis tunc gerentium vices ordinarie potestatis, nos considerantes equitati fore consonum et rationi, ut eidem Rvomoni de possessionibus et redditibusb), quorum auxilio tam pro se quam pro sua familia honestam et decentem habere possit et valeat sustentationem pro tempore vite sue, habito tractatu et consilio nostri conventus et cum eodem deliberatione prehabita diligenti de consensu eiusdem et expressa voluntate et sigillatim consensu singulorum de conventu requisito et adhibito ac concesso voto desiderabili et expresso, Rvomoni iam dicto de redditibus centum marcarum argenti ponderis Constantiensis percipiendis singulis annis quiete et pacifice pro tempore vite sue in bonis infra scriptis possessionibus seu redditibus decrevimus providendum, et eidem bona, possessiones, iura seu redditus eosdem assignamus, tradimus et donamus de consensu predicti nostri conventus et singulorum de ipso, adhibitis in eisdem assignationibus, traditionibus et donationibus verborum ac gestuum sollempnitatibus debitis et consuetis, videlicet possessiones in Roetis7, in Jonswiler8, in Germanshusin9, in Amptincelle10, in Linginwiler11, in Roggewiler12 cum suis pertinentiis et iuribus universis, item ecclesiam sancti Johannis13 apud sanctum Gallum cum suis pertinentiis et iuribus universis nec non cum hominibus ipsis possessionibus eeclesie et bonis ad eam spectantibus annexis, ita quod potestatem habeat plenam eosdem homines instituendi et destituendi in possessionibus et bonis prefatis, salva tamen nobis Wilh. electo predicto reeeptione sture et collecte eisdem hominibus eo tempore, quando communem receperimus collectam ab aliis hominibus nostri monasterii, imponende, sine quolibet dolo et fraude, dantes ipsi Rvomoni plenam potestatem ab ipsis honoraria, que vulgariter dicuntur ershaz, et mortuaria ac successionesc), que vaelle et erbe vulgariter appellantur, integraliter et libere recipiendi. In hominibus vero pertinentibus possessionibus, que dicuntur Gaise14 et Rivti15, nobis Wilhelmo predicto reservamus potestatem liberam collectas et exactiones nec non alia servitia eisdem hominibus imponendi, hiis servitiis exceptis relinquimus Rvomoni iam dicto eandem potestatem in eisdem hominibus, quam sibi in aliis concessimus hominibus et dedimus, ut superius est expressum. Sunt autem dictorum bonorum in hunc modum redditus computati: De Jonswiler dantur centum modii tritici, sex modii et dimidius et viginti septem maltera avene et decem libre. Item de Roetis dantur XIII libre denariorum. Item de Amptincelle quadraginta quinque modii tritici et quindecim solidi. Item de ecclesia sancti Johannis de Naengeswiler16 triginta sex modii tritici et undecim maltera avene, unus modius fabe et una libra denariorum. Item Noechilon17 unum malterum avene. Item Naengeswiler in festo Verene novem solidi et eodem festo Noechilon decem et octo denarii. Item de Iffiwiler18 decem modii tritici. Item de Gaise in maio una libra et Verene sexaginta casei quilibet Valens octo denarii et decem solidi eodem festo. Item Aichilberch19 in festo Galli due libre et decem solidi. Item Germanshusen quinquaginta modios tritici minus sex quartalibus et tres solidi ac unus denarius. Oua20 et de Husin21 quatuor solidi, qui pertinent ad eandem curiam. Item Iftiwilera) quindecim modios tritici et quindecim solid(os). Item de Rivti tres libre. Item in dem Lên22 una libra et pro lignis in carnisprivio sex solidi et in maio septem solidi. Item Roggewiler undecim modii tritici et duo quartalia, undecim solidi et sex denarii. § Officium decani operis tantum valet tredecim libre, decem solidi et sex denarii. Summa tritici decani operis est sexaginta septem modii tritici et duo quartalia. Item tria maltera avene et duo modii avene. Summa predicti tritici trecenti modii, quadraginta duo modii et duo quartalia tritici. Summa avene quadraginta duo maltera et duo modii. Summa denariorum triginta octo libre, duo solidi et sex denarii. Summa tocius frumenti cum curia Linginwiler quadrigentia) modii et triginta tres modii tritici et duo quartalia. Summa denariorum per totum quadraginta libre et decem et octo solidi. Summa tocius centum libre et sexaginta septem libre, sex solidi et sex denarii. Item de ecclesia Abbatiscelle23 et de redditibus eiusdem tricenta maltera avene minus viginti quatuor malteris, quorum bonorum unâ cum ecclesia predicta et redditibus eiusdem summa prehabita computatione sexaginta tres libre ac quatuordecim solidi denariorum Constantiensis monete. § Item de censibus possessionum liberorum hominum pertinentium in Herisovwer24 marche duas libras et octo denarios. Item de possessionibus cellerariorum in Herisovwe tres libras. Item de possessionibus hominum in Gozovwe25 unam libram. Item de possessionibus Altenwegin26 unam libram. Item de possessionibus Azzisperch27 triginta solidos. Item de possessionibus Velde28 tres libras. Item de possessionibus Studon29 quatuordecim solidos. Item de possessionibus Bruggon30 quatuor solidos. Item de Varna31 unam libram et quinque solidos. Item de possessionibus Obirnhusin32 unam libram. Item de possessionibus Waldiv33 unam libram et quinque solidos ac duos solidos. Item de possessionibus Pfossilini quinque solidos. Item de possessionibus Studon Kessiler unam libram et quinque solidos. Item de possessionibus Ber. de Studon quinque solidos. Item de possessionibus Crucin sex solidos. Item de monte Rvodolfi triginta tres solidos. Item de monte dicti Blankin unam libram. Item de possessionibus Fuessilini septem solidos. Item de possessionibus Rinwin quindecim solidos. Item de possessionibus Petri de Gaiserwalt34 sex solidos et quatuor denarios. Item de possessionibus Waltheride Erliholz35 unam libram et sex solidos. Item de possessionibus dicti Hauener quatuordecim solidos. Item de possessionibus Erliholz novem solidos. Item de possessionibus Hermanni in dem Hage de Roschach36 VIII solidos. Item de prato quondam Waltheride Kilchain37 quinque solidos. Item de prato Bolarii octo solidos. Item de possessionibus Geltwiler38 quinque solidos. Item de possessionibus et de monte et pomario . . Probi quatuor solidos. Item de monte Hainrici Blarrer octo solidos. Item de monte bi der Zubin Garterhusin undecim solidos. Item de domo Schilini apud portam Garterhus tres solidos. Item de Volrico Wiphin et de orto Garterhusin unum solidum. Item de Wirdingisbizzi39 quatuor solidos. Item de Hussi decem solidos. Item de possessionibus Mûsi unam libram. Item de Watte40 duas libras. Item de Gaishûsin41 octo solidos. Item de Ottolûn42 triginta solidos. Item de Abbacelle de Ybach43 duas libras. Item de Obirnwisin44 sedecim solidos. Item de Gerolzhůbe45 quindecim solidos. Item in dem Lehen46 VII solidos. Item de Wier47 Hermanni ded) Schowingin48 septem solidos et sex denarios. Promittentes bona fide, quod numquam vivente predicto Rvomone in redditibus, bonis ac possessionibus memoratis eidem verbo vel facto gravamen aliquod inferemus. Et si in premissis bonis, possessionibus seu redditibus ei in toto vel in parte aliquod gravamen a quibuscumque vele) a quicumquea) persona irrogatum fuerit seu illatum, extunc ipsum eo affectu et ea diligentia debemus defendere et manu tenere, prout possessiones nostri monasterii ad nostram pertinentes mensam defendimus et pro posse contra invasores quoslibet defenderemus. Sin autem per nos aut ex parte nostri nobis mandante aut ratum habente eidem Rvomoni quicquam gravaminis in possessionibus, bonis seu redditibus antedictis in toto vel in parte factum fuerit vel illatum auctoritate nostra vel cuiuscumque iudicis ecclesiastici vel civilis nobis mandante aut procurante fuerit aliquo vel aliquibus ex parte nostri, id debemus eidem ad arbitrium reverendi domini AI. dei gratia abbatis Augie maioris49 seu alterius, quem prefatus Rvomo in locum sui subrogaverit, si ipsum dominum abbatem medio tempore, quod absit, cedere vel decedere contingerit, infra unius mensis spacium integraliter emendare. Et si in bonis, possessionibus et redditibus iamdictis aut in parte aliqua eorundem per fratres nostros carnales videlicet Fridericum prepositum Curiensem, Hainr. de Monteforti canonicum eiusdem, Rvodolfum, Volricum et Hugonem de Monteforti50 comites vel aliquem eorundem aut ipsis vel aliquo ipsorum mandantibus iubentibus aut ratum habentibus quicquam gravaminis auctoritate propria vel cuiuscumque iudicis ecclesiastici vel civilis ipsis mandantibus seu procurantibus aut aliquo seu aliquibus ex parte eorundem factum fuerit vel illatum, id ipsum ad arbitrium prefati domini . . abbatis Augie maioris vel in locum sui subrogati per Rvomonem prefatum, si ipsum medio tempore, quod absit, cedere vel decedere contingerit, debent fratres nostri prefati infra unius mensis spacium integraliter resarcire. Et pro observatione horum articulorum infra scripti fideiussores seu obsides obligantur. Sin autem a quocumque vel a quibuscumque aliis personis dicto Rvomoni in bonis, possessionibus seu redditibus antedictis aut in parte aliqua eorundem quicquam gravaminis factum fuerit vel illatum, extunc fratres nostri predicti eum contra gravantes seu gravantem ipsum impremissis debent eo affectu et ea diligentia defendere et manu tenere, prout possessiones proprias contra invasores quoslibet defenderent et manu tenerent. Et de observatione inviolabili eorum, que sunt predicta, nos et fratres nostri predicti corporalia sollempniter prestitimus sacramenta. Et ad maiorem cautelam pro observatione indubitabili premissorum hos predicto Rvomoni et reverendo domino Alberto dei gratia abbati Augie maioris predicto, domino Cůrado de Stoephiln canonico Argentinensi51, Dieth. de Ramstein52 rectori ecclesie in Vlma53 et Hainr. de Griessinberch54 nobili nomine ipsius Rvomonis obsides dedimus et assignavimus seu fideiussores, videlicet fratres nostros carnales supradictos, Menagolduma) de Nellinburch55, Fridericum de Togginburch56 comites, Hainr. de Griessinberch57, Rvodolfum et VoI. de Gutingin58 nobiles, Eber. dapiferum de Walpurch59, VoI. de Bodeme60, Wal. de Algovwe61, Marquar. de Schellinberch62, Frider. de Riet63, Cvon. de Sulzberch64 et dominum Gunthelmum65 milites, Cvonr. Monetarium Constant(iensem), Walt. et Burch. de Hoven fratres cives Constantienses, qui stipulatione sollempni interposita sacramentum corporale sollempniter prestiterunt, quod se apud Constantiam monitione octo dierum premissa in obstagium presentabunt, si per nos aut per fratres nostros prefatos vel aliquem eorundem quicquam factum fuerit contra premissos articulos vel alterum eorundem, numquam inde recessuri, donec domino Rvomoni prefato de eo, quod in premissis vel in aliquo eorundem fuerit violatum, integraliter extiterit satisfactum. Et si aliquem predictorum obsidum seu fideiussorum medio tempore, quod absit, cedere vel decedere contingerit, extunc alter eque ydoneus debet in locum sui sub forma predicta infra unius mensis spacium subrogari. Alioquin superstites se apud Constantiam monitione octo dierum premissa in obstagium presentabunt, numquam inde recessuri, donec id perductum fuerit ad effectum. Sin autem dictorum obsidum seu fideiussorum aliquem tempore sue monitionis in alio morari contingerit obstagio, ille alium in locum sui subrogabit in virtute prestiti sacramenti. Ceterum ne Rvomoni prefato ipso vivente quicquam impremissis vel aliquo eorundem molestie, turbationis aut gravaminis inferatur, renuntiamus circa predicta et quodlibet eorundem consensu nostri conventus unanimi accedente tam pro nobis quam pro nostris successoribus beneficio restitutionis in integrum, litteris a sede apostolica aut aliunde impetratis seu etiam impetrandis, cuiuscumque forme tenoris extiterint seu vigoris, etiam si in eis contineatur sacramenti prestiti aut prestitorum relaxatio sacramentorum, defensioni non adhibite sollempnitatis, omnibus constitutionibus editis vel edendis, omni auxilio iuris canonici vel civilis, conswetudini generali vel particulari, privilegio fori et generaliter omni auxilio tam in specie quam in genere, quo mediante ea, que sunt premissa, vel ipsorum quodcumque violari possent, irritari vel cassari seu irrita nuntiari aut impediri in toto vel in aliqua sui parte. In evidentiam itaque premissorum et ad ipsorum incommutabilem firmitatem presens instrumentum Rvomoni memorato tradidimus sigillorum venerabilis patris et domini R. dei gratia episcopi Constantiensis66, nostri nostrique conventus et fratrum nostrorum carnalium prefatorum, Manegoldi de Nellinburch et Friderici de Toggenbvrch comitum, Hainr. de Griessinberch, Rvo. et Vol. de Gutingin nobilium, Eber. dapiferi de Walpurch, Vol. de Bodeme, Wal. de Algovwe, Marquardi de Schellinberch, Frider. de Riêt et C. de Sulzberch militum iam dictorum robore communitum. Nos R. dei gratia episcopus Constantiensis ad petitionem reverendi in Christo Wilhelmi dei gratia electi prefati huic instrumento appendimus sigillum nostrum. Nos vero prepositus totusque conventus monasterii sancti Galli hiis, que sunt prehabita et premissa, consensum expressum et benivolum adhibentes huic instrumento in evidentiam nostri consensus adhibiti et concessi et ad premissorum indubitabilem firmitatem unâ cum nostris subscriptionibus appendimus sigillum nostrum. Nos vero Fridericus prepositus Curiensis, Hainr. de Monteforti canonicus eiusdem, Rvodolfus, Volr. et Hugo de Monteforti comites, Manegoldus de Nellinburch, Fridericus de Togginburch comites, Hainr. de Griessinberch, Rvodolfus et Volr. de Gutingin nobiles, Eberhardus de Walpurch dapifer, VoI. de Bodeme, Walt. de Algovwe, Marquardus de Schellinberch, Frider. de Riêt et Cvonr. de Sulzberch milites tam pro nobis quam pro nostris confideiussoribus seu conobsidibus huic instrumento ad petitionem reverendi domini Wilhelmi dei gratia electi monasterii sancti Galli appendimus sigilla nostra ad firmitatem indubitabilem omnium premissorum, recognoscentes ea, que sunt prehabita et premissa, in toto et in suis partibus, ut predictum est, fore peracta nosque obligatos esse et astrictos sub virtute sacramentorum prestitorum, prout est superius expressum. § Ego Bertoldus prepositus monasterii sancti Galli hiis, que sunt prehabita et premissa, adhibeo consensum expressum et huic instrumento pro me subscribi feci. § Ego Hainricus portarius67 monasterii sancti Galli hiis, que sunt premissa et prehabita, adhibeo consensum expressum et huic instrumento pro me subscribi feci. § Ego Hainricus de Dvrrinhain68 monachus monasterii sancti Galli hiis, que sunt prehabita et premissa, adhibeo consensum expressum et huic instrumento pro me subscribi feci. § Ego Hugo de Durrinhain69 monachus monasterii sancti Galli hiis, que sunt prehabita et premissa, adhibeo consensum expressumf) et huic instrumento pro me subscribi feci. § Ego Fridericus de Gundolvingin70 kamerarius monasterii sancti Galli hiis, que sunt prehabita et premissa, adhibeo consensum expressum et huic instrumento pro me subscribi feci. § Ego Waltherus de Ramstein71 monachus monasterii sancti Galli hiis, que sunt prehabita et premissa, adhibeo consensum expressum et huic instrumento pro me subscribi feci. § Ego Hilteboldus de Werstein72 monachus monasterii sancti Galli hiis, que sunt prehabita et premissa, adhibeo consensum expressum et huic instrumento pro me subscribi feci. § Ego Volricus de Drvpurch73 monachus monasterii sancti Galli hiis, que sunt prehabita et premissa, adhibeo consensum ex-pressum et huic instrumento pro me subscribi feci. § Ego Marquardus de Veringin74 monachus monasterii sancti Galli hiis, que sunt prehabita et premissa, adhibeo consensum expressum et huic instrumento pro me subscribi feci. § Ego Hainricus de Lvphin75 monachus monasterii sancti Galli hiis, que sunt prehabita et premissa, adhibeo consensum expressum et huic instrumento pro me subscribi feci76. Datum et actum apud sanctum Gallum, anno domini M°.CC°.LXXX°II°. XVIII°. kl. febr., indict. Xa. Presentibus C. de Stoephiln canonico Argentinensi, magistro C. dicto Pheffirhart canonico ecclesie sancti Johannis Constant(iensis)77, . . rectore ecclesie in Glatte78, Vol. de Ramswag79, Hermanno de Lannenberch80 et Hainr. de Wartense81 advocato militibus, Walthero de Hoven cive Constantiensi, Volr. dicto Lesti cive sancti Galli aliisque quampluribus fide dignis.
      Quelle Volltext: Chartularium Sangallense IV, Nr. 2069, S. 228-234.

      Original dating clauseXVIII°. kl. febr.

      Editionen
      • Stiftsarchiv St. Gallen, Bd. 1, S. 116 (Klosterdruck). - Zellweger, Urkk. I/1, 41. - UB St. Gallen III, 1030 (unvollständig).

      Kommentar

      A scheint, auch wenn die Siegel fehlen, Original zu sein. Die Schrift ist zeitgenössisch, auch der Wechsel der Tinte erweckt keine Bedenken. Völlig auszuschliessen ist allerdings nicht, dass es sich um einen Entwurf handelt, der nie besiegelt war. Dagegen spricht allerdings die Erwähnung bei Kuchimeister, MVG 18 (1881), S. 168: Also ward apt Ruomen gehaissen C mark geltz von dem gotzhus, und wart och das bericht mit allen den briefen, so darzuo gehört, von dem abt und dem capitel, das sider als zerbrochen ward. Der Chronist Kuchimeister, der 1335 schrieb und die Ereignisse von etwa 1300 weg aus eigener Anschauung kannte, dürfte über die knapp 20 Jahre zurückliegende Resignation Rumos noch zuverlässig unterrichtet gewesen sein. So berichtet er ja auch, dass diese Abmachung nachher sehr gebrochen worden sei. Es ist also wahrscheinlicher, dass die Siegel als Zeichen der Ungültigkeit abgeschnitten wurden, als die Verpflichtungen des Klosters durch den Tod Rumos dahingefallen waren.


      SpracheLatein

      Bemerkungen
      a) A. - b) Der Schluss des Finalsatzes fehlt. - c) Erstes c korr. aus t. - d)d korr. aus begonnenem s. - e)ul mit Kürzungsstrich, korr. aus au. - f) Von -ssum an bis zum Schluss wesentlich hellere Tinte, aber von gleicher Hand. - 1 Wilhelm v. Montfort, 1281-1301. - 2 Berchtold v. Ramstein, Neffe Abt Rumos, 1278-1291 Klosterpropst. - 3 Rumo v. Ramstein (s. Schramberg BW), 1274 Gegenabt, 1277-1281 Abt, dankte Ende Nov./Anfang Dez. 1281 in Konstanz ab, vgl. Kuchimeister, MVG 18 (1881), S. 167f. - 4 Die Unfähigkeit Rumos auch erwähnt bei Kuchimeister, a. a. O., S. 158: was ain tumber man von sinen sinnen, und kund von im selben nüt, won das man im riet. - 5 Vgl. Nr. 1990, Anm. 2. - 6 Kuno v. Breisach (w. Freiburg i. Br.), 1280-1282 Bistumsvikar. - 7 Röthis, Vorarlberg. - 8 Jonschwil, Bez. Untertoggenburg. - 9 Gemmertshausen, Gem. Romanshorn, Bez. Arbon TG. - 10 ht. Heiligkreuz, Bez. Münchwilen TG. - 11 Lenggenwil, Gem. Niederhelfenschwil, Bez. Wil. - 12 Roggwil, Bez. Arbon TG. - 13 St. Johann, abg. Kapelle, Gallusstr. 16. - 14 Gais, Bez. Mittelland AR. - 15 Rüte AI. - 16 Enggetschwil, Gem. u. Bez. Gossau. - 17 Neuchlen, ebd. - 18 Ifwil, Gem. Balterswil, Bez. Münchwilen TG. - 19 Nicht identifiziert; kaum Eichberg, Bez. Oberrheintal, da die alten Namensformen immer Eidberg, Aidberg o. ä. lauten. - 20 Wohl Au, Bez. Unterrheintal. - 21 Wohl Husen, Gem. Berneck, Bez. Unterrheintal. - 22 Lehn, Stadt St. Gallen (Bruggen). - 23 Appenzell AI. - 24 Herisau, Bez. Hinterland AR. - 25 Gossau, Gem. u. Bez. - 26 Altenwegen, Stadt St. Gallen. - 27 Ätschberg, Gem. Gaiserwald, Bez. Gossau. - 28 Feldli, Stadt St. Gallen. - 29 Name abg., zw. Feldli u. Burg, ebd. - 30 Bruggen, ebd. - 31 Farnen, Name abg., zw. Bruggen u. der Stadt. - 32 Nicht identifiziert, Name wohl abg. - 33 Wäldi, Name abg., Stadt St. Gallen (Bruggen). - 34 Gaiserwald, Bez. Gossau. - 35 Erlenholz, Gem. Gaiserwald, oder Erlenholz, Gem. Wittenbach, Bez. St. Gallen. - 36 Rorschach, Stadt u. Bez. - 37 Walter v. Kilcheim (nicht ident.), Pfründer v. St. Leonhard u. Chorherr v. St. Mangen in St. Gallen, 1247-1279. - 38 Von Geltenwilen, Stadt St. Gallen (sw. Bahnhof). - 39 Viell. Bitzi, Stadt St. Gallen (so.). - 40 Watt, Stadt St. Gallen (Riethüsli). - 41 Geisshus, Gem. Waldkirch, Bez. Gossau. - 42 Nicht identifiziert. - 43 Ibach, Gem. Rute AI. - 44 Oberwesen, Gem. Appenzell. - 45 Hueb, Stadt St. Gallen. - 46 Wohl Lee, s. Hueb. - 47 Name abg., zw. Hueb u. Speicherschwendi (vgl. Die Kirche St. Laurenzen in St. Gallen [1979], S. 57: Geroltzhuob - Wyger - Imwille). - 48 Schaugen, Stadt St. Gallen. - 49 Albrecht v. Ramstein, 1259-1294 Abt des Benediktinerklosters auf der Insel Reichenau, Bruder Abt Rumos. - 50 Die Brüder Abt Wilhelms v. Montfort: Friedrich II, 1273-1282 Dompropst, 1282- + 1290 Bischof v. Chur; Heinrich III., 1287-1307 Dompropst v. Chur; Rudolf II. zu Feldkirch, 1252-1299; Ulrich I. zu Bregenz, 1255-1287; Hugo III. zu Tettnang, 1267- + 1309. - 51 Konrad v. Stoffeln (Hohenstoffeln, nw. Singen BW), Domherr v. Strassburg. - 52 Diethelm v. Ramstein, Bruder Abt Heinrichs (vgl. Anm. 67). - 53 Ulm. - 54 Heinrich III. v. Griesenberg (Bez. Weinfelden TG), 1270-1284. - 55 Mangold II. v. Neuenbürg (w. Stockach BW)-Veringen, 1250- + 1294. - 56 Wohl Friedrich II. v. Toggenburg, 1249-1284. - 57 Wohl Heinrich IV. v. Griesenberg, 1278-1324. - 58 Rudolf u. Ulrich v. Güttingen (Bez. Kreuzungen TG). - 59 Eberhard Truchsess v. Waldburg (so. Ravensburg BW). - 60 Ulrich v. Bodman (s. Stockach BW), 1259-1303. - 61 Walter III. v. Elgg (Bez. Winterthur ZH), 1252-1282. - 62 Marquard v. Schellenberg (Ftm. Liechtenstein). - 63 Friedrich v. Riet (abg. Burg bei Tannau, ö. Tettnang BW). - 64 Vgl. Nr. 1935, Anm. 6. - 65 Wohl Gunthelm v. Schwarzenhorn (Gem. Satteins, Vorarlberg), kommt auch sonst ohne Beinamen vor. - 66 Rudolf I. v. Habsburg-Laufenburg, 1274-1293. - 67 Heinrich v. Ramstein, 1278-1301 Pförtner, 1301-1318 Abt. - 68 Heinrich v. Dürrheim (so. Villingen BW), 1270-1298 Mönch. - 69 Hugo v. Dürrheim, 1270-1298 Mönch. - 70 Friedrich v. Gundelfingen (s. Münsingen BW), 1246-1291 Mönch, 1278-1282 Kämmerer. - 71 Walter v. Ramstein, 1279-1282 Mönch. - 72 Vgl. Nr. 2033, Anm. 15. - 73 Ulrich v. Trauchburg (sw. Kempten, Bayern), 1279-1297 Mönch. - 74 Marquard v. Veringen (n. Sigmaringen BW), 1279-1285 Mönch. - 75 Heinrich v. Lupfen (abg. Burg, nw. Tuttlingen BW), 1279 Mönch, 1296-1319 Klosterpropst. - 76 Der Konvent bestand also aus dem Abt und zehn Mönchen. Die Konsense sind, nicht mehr wie früher (vgl. Nr. 1880) eigenhändig, sondern vom Urkundenschreiber geschrieben. - 77 Chorherrenstift St. Johann in Konstanz. - 78 Oberglatt, Gem. Flawil, Bez. Untertoggenburg. - 79 Ulrich v. Ramschwag (Gem. Häggenschwil, Bez. St. Gallen), 1265-1291. - 80 Hermann II. v. (Alt) Landenberg (Gem. Bauma, Bez. Pfäffikon ZH), 1256-1306*. - 81 Heinrich v. Wartensee (Gem. Rorschacherberg, Bez. Rorschach), 1264-1298.
      Orte
      • St. Gallen
         
        x
        There are no annotations available for this image!
        Der gewählte Bildausschnitt ist mit keinem Element der Beschreibung verknüpft.
        Related to:
        Inhalt:
        Zusätzliche Angaben:
        A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.