useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Chartularium Sangallense 03 (1004-1277) Nr. 1283, S. 233
Signature: Nr. 1283, S. 233
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1240, Rapperswil
Graf Rudolf von Rapperswil entscheidet einen Streit zwischen dem Kloster Engelberg und den Kolonen eines vom Kloster eingetauschten Gutes in Finstersee.
Source Regest: 
Chartularium Sangallense III, Nr. 1283, S. 232 (Quellenwerk I/1,426.).
 

orig.
Current repository
StA Engelberg D.8.

Siegel besch., Abb. 12.
Material: Pergament
Dimensions: 22,5/18,5 cm
  • notes extra sigillum
    • Rückvermerk (15./16. Jh.): Vinstersee pro Gundoltswile.
x
Rvodolfus dei gratia comes de Rapreswile1 universis presens scriptum inspecturis salutem et rei geste noticiam. Quoniam singulis fragilis || est memoria nec rerum turbe sufficit, adhibita sunt remedia scripturarum, ne lites iudicio vel concordia terminate in recidive con||tentionis scrupulum relabantur. Noverint igitur universi tam presentes quam posteri, quod, cum Chvonradus nobilis de Roeselichon2 con||tulisset monasterio Montis Angelorum3 predium, quod habebat in villa Vinstirse4, ob reverentiam gloriose virginis matris crucifixi et in remissionem peccatorum suorum cum omni proprietate possidendum, et cum iam dictum monasterium predium prenotatum longo tempore possedisset libere, tandem propter commodum et utilitatem monasterii prelibati, Heinrici abbatis5 et tocius conventus, qui tunc erat, accedente consensu, cum abbate Widone de Capella6 et conventu eiusdem loci pro predio in Vinstirse pretaxato aliud predium, quod erat monasterii in Capella apud Gundoltswile7, nomine concambii fuit libere collatum monasterio Montis Angelorum sepedicto8. Facta autem mutatione huiusmodi firma et rata, sicut adhuc est, coloni9 eiusdem predii in Vinstirse, videlicet Chvonradus et soror eiusdem cum filiis suis, Volricusa) Holzach et fratres sui unâ cum heredibus ipsorum, qui de nostra familia esse dinoscuntur, in dicto predio Vinstirse ius hereditarium habere putantes, dicebant se contra iusticiam esse gravatos, quare sepedicto monasterio dampna gravia et molestationes multimodas intulerunt. Cum autem abbas et conventus dicti monasterii se sentirent indebite gravatos, super huiusmodi gravamine coram nobis deposuerunt querimoniam. Nos igitur nolentes talem vexationem et inpeticionem sustinere, de voluntate abbatis et conventus sepefati necnon et hominum predictorum litem eandem taliter statuimus decidendam, quod abbas et conventus Montis Angelorum C. et sorori sue et filiis eiusdem daret pro inpeticione tali XIII libras et X solidos, Volricoa) vero Holzach et fratribus eiusdem XXX solidos, ita tamen quod, si iidem decetero vel sui heredes dictum monasterium vexaverint, ipsi nobis ad summam XX librarum singulariter persolvendam sint obligati et nos pro dampnis, si qua fuerint illata a dictis hominibus vel eorum heredibus, teneamur monasterio Montis Angelorum respondere et satisfacere. In cuius rei testimonium presentem paginam fecimus sigilli nostri munimine roborari. Acta sunt hec apud urbem Rapretswilere10 anno domini M°.CC°.XL°. multis presentibus, quorum nomina subnotantur: Rvodolfus comes de Rapretswile, Heinricus plebanus11, Heinricus prepositus de Monte Angelorum12, Hermannus minister, Johannes ab dem Berge13, Chvonradus, Volricusa) Holzach et fratres sui de Vinstirse et alii quam plures.
Source Fulltext: Chartularium Sangallense III, Nr. 1283, S. 233.
Editions
  • Herrgott, Geneal. II,318. - UB Zürich II,546.


LanguageLatein

Notes
a)Vlricus(-co) auf Rasur. - 1 Rudolf III.(I.) v. Rapperswil (Bez. See), 1210-1262*. - 2 Konrad v. Rüschlikon (Bez. Horgen ZH). - 3 Benediktinerkloster Engelberg OW. - 4 Finstersee, Gem. Menzingen ZG. - 5 Heinrich II., 1223-1241. - 6 Wido, 1217-1232 Abt des Zisterzienserklosters Kappel a/Albis, Bez. Affoltern ZH. - 7 Gunzwil, Amt Sursee LU. - 8 Vgl. die Tauschurkunde UB Zürich I,474 v. 12. Juni 1232. -9 Auch andere Kolonen von Finstersee beschwerten sich über das Kloster Engelberg, vgl. UB Zürich II,547. - 10 Rapperswil, Bez. See. - 11 Heinrich, Leutpriester (v. Rapperswil?, nur hier bezeugt). - 12 Heinrich, 1240-1242 Klosterpropst. - 13 Wohl der Zugerberg, an dem Finstersee liegt.
Places
  • Rapperswil
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.