Charter: Chartularium Sangallense 03 (1004-1277) Nr. 977, S. 71-72
Signature: Nr. 977, S. 71-72
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
18. April 1207, Lateran
Papst Innozenz III. beauftragt den Bischof von Chur, den Propst von St. Luzi und den Scholaster von Chur mit der Erledigung des Streites um die Kirche Rapperswil.Source Regest:
Chartularium Sangallense III, Nr. 977, S. 71 (Potthast Reg. Pont. Rom. I, 3089. - Bündner UB II,513. - UB südl. St. Gallen I,226.).
Chartularium Sangallense III, Nr. 977, S. 71 (Potthast Reg. Pont. Rom. I, 3089. - Bündner UB II,513. - UB südl. St. Gallen I,226.).
Registereintrag, Vatikan. Archiv, Reg. Vat. 7A, f.12, (ep. 53).
. . episcopo1 . . preposito sancti Lucii2 et . . scolastico3 Curien(sibus)a). Accedens olim ad presentiam nostram dilectus filius H. pauper presbyter humili nobis insinuatione monstravit, quod cum VI. et Ha. Constantienses canonici eum super ecclesia de Rapre(swile)b)4, ad quam fuerat legitime presentatus, contra iustitiam molestarent, idem presbyter ad abbatem de Capella5 et coniudices eius super hoc litteras apostolicas inpetravit, coram quibus cum multa fuissent hinc inde proposita, metu demum adverse partis ad sententie calculum procedere noluerunt, sicut ipsi per suas nobis litteras intimarunt. Quare presbyter ipse ad nostram audientiam appellavit, festum beatorum Philippi et Iacobi proximo tunc preteritum sue terminum appellationi prefigens. Unde nos vobis dedimus in mandatis, ut si constaret memoratum presbyterum nullum habentem ecclesiasticum beneficium ad prefatam ecclesiam misse canonice presentatum, non obstante institutione alterius, qui alia dicebatur ecclesiastica beneficia possidere, ipsum faceretis de illa sublato appellationis obstaculo investiri. Verum sicut tu frater episcope per tuas nobis litteras intimasti, licet eiusdem presbyteri adversarium constitisset alia ecclesiastica beneficia obtinere, quia tamen obiectum extitit, quod dictus presbyter litteras prelibati mandati per falsi suggestionem et suppressionem obtinuerat veritatis, eodem adversario sedem apostolicam appellante procedere ad sententiam distulistis. Cum igitur dictus presbyter denuo propter hoc ad presentiam nostram accedens diu suum expectaverit adversarium, qui appellationem quam interiecerat non est aliquatenus prosecutus, compatientes eiusdem laboribus et expensis discretioni vestre per apostolica scripta mandamus et districte precipimus, quatinus si constiterit prefato presbytero ex presentatione illa ius in illa fuisse ecclesia acquisitum, non obstante quod prelibatas litteras ad falsi suggestionem per suppressionem veritatis dicitur impetrasse, cum hanc formam tamquam consonam iuri communi falsitatis expressio vel suppressio veritatis nequeat immutare, secundum mandatum earum sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo in ipso negotio procedatis, contradictores per censuram ecclesiasticam compescendo, sollicite provisuri, ut cum adversarius sepedictus post litteras secundo a nobis per presbyterum eundem obtentas possessionem ipsius ecclesie occupasse dicatur, si secundum formam mandati nostri presbyterum ipsum de illa contigerit investiri, amoto ab ipsa tam eo quam alio quolibet illicito detentore faciatis dictum presbyterum ipsius pacifica possessione gaudere, in eos, qui se temere ducerent opponendos, canonicam promulgando censuram, prefatum nichilominus adversarium ad debitam restitutionem fructuum subtractorum eidem presbytero faciendam per eandem censuram appellatione postposita compellentes. Sic autem mandatum apostolicum impleatis, quod decetero pro defectu vestro predictum pauperem non oporteat ad sedem apostolicam laborare, vos quoque non possitis de negligentia reprehendi. Depositiones vero testium, quas nobis super ipso negotio transmisistis, vestre discretioni remittimus, ut tam secundum ea, que super eodem negotio sunt deposita, quam secundum illa, que legitime deponentur, in causa ipsa canonice procedatis. Nullis litteris etc. Quod si non omnes etc., tu frater episcope etc. Dat. Lat(erani), XIIII. kl. maii, anno decimo.
Source Fulltext: Chartularium Sangallense III, Nr. 977, S. 71-72.
Original dating clause: XIIII. kl. maii
Editions:
- Migne, Patr. lat 215 (1855), col. 1145, nr. 53. - Bernoulli, Acta Pont. Helv. I,43.
Language:
Notes:
a)Curien. mit Kürzungsstrich. - b)Rap. mit Kürzungsstrich über p, also Rapre. - 1 Reinher della Torre, 1194-1209. - 2 Konrad, 1206-1215 Propst des Prämonstratenserklosters St. Luzi in Chur. - 3 Wohl Konrad, 1208 bezeugt. - 4 Vielleicht erste Erwähnung von Rapperswil, Bez. See, doch könnte es sich auch um die Kirche in Alt-Rapperswil, abg. Burg, Gem. Altendorf Bez. March SZ, handeln.Nach der Legende gründete Rudolf v. Rapperswil die Stadt, als er nach langer Abwesenheit zurückkehrte. Ob dies auf den 3. Kreuzzug (Rudolf II., 1177-1192) oder die lange Abwesenheit Rudolfs III., (1210-1262*) am Königshof zu beziehen ist, kann bei der heutigen Quellenlage nicht entschieden werden, vgl. KDM St. Gallen IV, S. 222 f. - 5 Zisterzienserkloster Kappel a/Albis, Bez. Affoltern ZH.
Places
- Lateran
Chartularium Sangallense 03 (1004-1277) Nr. 977, S. 71-72, in: Monasterium.net, URL </mom/CSGIII/Nr_977_S_71-72/charter>, accessed at 2025-01-02+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success