useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Chartularium Sangallense 04 (1266-1299) 1266 III 15
Signature: 1266 III 15
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter
15. März 1266
Päpstliche Subdelegaten erklären im Streit zwischen Rudolf von Güttingen mit Genossen gegen Werner von Rheineck des letzteren Appellation für ungültig und setzen zur Prüfung der Appellation an den Papst einen neuen Termin.
Source Regest: Chartularium Sangallense IV, Nr. 1761, S. 2.
 

orig.
  • Current repository
  • StA St. Gallen GG.2.S.1.

  • Seal3 Siegel abk., 1. kl. Fragm., ... CANI ...; 2. u. 3. fehlen.
  • Material: Pergament
  • Dimensions: 34/11,5 cm
    • notes extra sigillumRückvermerk (14. Jh.).: Confirmatio; Confirmatio priorum processuum; (15. Jh.): Confirmacio cuiusdam Processus appell(ationis?).
    Graphics: 
    x
    . . decanus, magister Erpho canonicus sancti Widonis Spirensis1 et Johannes quondam decanus sancti Widonis ibidem iudices ab E. de Sultze2 archidiacono Argent(inensi)3, . . cantore maioris et . . preposito ║ sancti Widonis ecclesiarum Spirensium iudicibus a sede apostolica delegatis subdelegati. Presidentibus nobis in claustro Spirensi anno domini M°.CC°.LX° sexto, feria sexta post dominicam letare, proposuit coram nobis || procurator R. de Guttingen4 sociorumque eius et per acta ostendit, quod D. cellerario, Diperto canonico maioris ecclesie et E. canonico sancte Trinitatis Spirensis5 iudicibus subdelegatis in causa appellationis, que est || inter dominos eius ex parte una et Wernherum de Rinekke6 ex altera, procedentibus, et adversario eius super processu subdelegatorum eorundem post dicta testium publicata super appellatione sua receptorum et termino ad procedendum ultra prefixo ad iudices delegatos appellante, terminus feria VIa. post letare de consensu parcium ad cognoscendum de appellacione huiusmodi et aliis, que ad causam pertinent, prefixus estitit, defensioni se offerens in causa procedi petivit. Dictus autem Wernherus de Rinekke, qui a subdelegatis ad delegatos appellaverat, per litteras suas et nuncium ad hoc tantum missum petiit in causa non procedi et partes de novo citari, eo quod adversarii eius sub sigillis duorum iudicum tantum fuerint evocati, appellationis ab eo ad delegatos interposite intendens inpedire progressum. Procurator vero R. de Guttingen et sociorum eius asserens a partihus in terminum et in formam littere citacionis fore conventum et utramque partem unum par admodum actorum recepisse et insuper sigillum tercium littere sue, postquam iudex de processu instructusa) exstitit, appositum fore, quod sigillum idem iudex, nuncio alterius partis eum prevenientib), de processu adhuc dubius et circumveniri metuens denegavit, sicuta) ex litteris eiusdem iudicis coram nobis exhibitis aparuit evidenter. Nos vero termino in feriam secundam proximam sequentem prorogato eodem die iudicio presidentes racionibus hincinde propositis diligenter consideratis ad maiorem Processus nostri cautelam testes iuratos procuratoris R. de Guttingen et sociorum eius super eo, quod a procuratoribus parcium in terminum consensum exstiterit, recepimus, et ex dictis eorundem et testimoniis honestorum plurium invenientes in terminum a procuratoribus parcium conventum fore in negocio decrevimus procedendum, non obstante appellatione dicti Wern. ad sedem apostolicam interpositamc), quam frivolam reputamus. Demum cum dies ex parte appellantis a subdelegatis ad delegatos indefensa foret, parte appellata ius suum coram nobis prosequente et de iure suo plenius edocente perspecto processu cellerarii Spirensis et sociorum eius, a quibus ad delegatos appellatum exstitit, una cum racionibus habito iurisperitorum consilio interloquendo pronunciamus, cellerarium et socios eius legittime processisse, appellationem ab eodem cellerario et consociis eius ex parte Wernheri de Rinekke ad iudices delegatos interpositam minus legittimam fore iudicantes, receptisque dictis testium publicatorumd) ex parte R. de Guttingen et sociorum eius productorum super appellatione ab eis a custode Constantiensi officiali7 ibidem ad sedem apostolicam interpositec) una cum instrumentis et alium terminum prefigimus feriam quartam post Judica proximam sequentem ad inquirendum et pronunciandum, si appellatio ad sedem apostolicam interposita et causa eius sufficienter probata sint, et ad faciendum, que decreverit ordo iuris. Dat. anno et feria secunda prescriptis.
    Source Fulltext: Chartularium Sangallense IV, Nr. 1761, S. 2-3.

    Original dating clauseferia sexta post dominicam letare

    Editions
    • UB St. Gallen III, 970 (irrt. zum 12. März).

    Comment

    Zum Datum: feria secunda prescriptis bezieht sich auf die Urkundenstelle termino in feriam secundaria proximam sequentem prorogato, eodem die iudicio presidentes. Proximam geht wieder auf feria sexta post dominicam letare (12. März), das Ausstellungsdatum ist also der 15. März.


    LanguageLatein

    Notes
    a)instructus - sicut über der Zeile nachgetragen. - b) A, statt interveniente. - c) A, statt interposita. - d) A, statt pubiicatis. - 1 Kollegiatstift St. Guido in Speyer. - 2 Eberhard v. Sulz (nö. Oberndorf BW), 1224-1273. - 3 Strassburg. - 4 Rudolf v. Guttingen (Bez. Kreuzungen TG). - 5 Allerheiligenstift in Speyer. - 6 Werner v. Rheineck (Bez. Unterrheintal). - 7 Berchtold v. Hohenfels, 1262 - + 1279 Domcustos.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.