useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Freising, Bistum und Hochstift (763-1364) 1158
Signature: 1158
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1158
Bischof Konrad von Passau beurkundet den Austrag des Zehentstreites zwischen Bischof Otto II. von Freising und dem Kloster Seitenstetten betr. s. Georgen in der Klausen.
Source Regest: ZAHN, Codex Diplomaticus (=FRA II/31, Wien 1870) S. 104, Nr. 106
 

orig.
  • Current repository
  • Stiftsarchiv Seitenstetten

  • Material: Pergament
    • x
      In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Chunradus gratia dei Patauiensis ecclesie episcopus uniuersis Christi fidelibus eterne uite salutem. Quia propter instabilem humanarum rerum transcursum multa sepius a memoria hominum tolluntur, idcirco pro bono pacis necessarium duximus, ut que nobis coram positis discussa et determinata fuerunt, scripto posteris in memoriam reuocemus. Eapropter omnibus in gremio sancte matris ecclesie constitutis notum facimus, quemadmodum in presentia nostra decisa sit lis et controuersia que diu inter dilectum fratrem nostrum Ottonem Frisingensem episcopum et dilectos fratres nostros de Sitanstetten pro quibusdam decimationibus apud Clusam multis querimoniis et contentionibus est agitata. Itaque cum apud Laureacum in communi capitulo clericorum essemus constituti, utramque partem abbatem scilicet predicti monasterii Fridericum et Odalricum prepositum de Ardakker quem predictus frater noster Otto episcopus uice sua ad nos transmiserat, diligenti animaduersione et discussione audiuimus, donec per multa tandem ad id uentum est, quod hii tres, Chalcelimus scilicet decanus de Ensa, Herboto decanus de Puhilarn et Gerhardus plebanus de Wolvesbach per uirtutem sancte obedientie interrogati sub stola sua in plenario iurauerint, omni capitulo eis assentienti, quicumque parrochiam Aspach canonice possideret, quod et decimationes apud Clusam eodem iure habere deberet. Sed cum in hoc fratri (nostro) Frisingensi episcopo minus adhuc satisfactum esse uideretur, in occursum eius apud Aspach deuenimus, et quod iam dicti sacerdotes apud Laureacum iurauerant, hoc decretarii ducis, Ratso scilicet et Hadericus et Willehalmus ibidem eo presente multis eis assentientibus iurauerunt. Unde communis sententia et consensus omnium decreuit, iam dietam litem iuste admodum esse decisam et predictos fratres ac monasterium pro iam dictis decimationibus nullatenus debere ulterius fatigari. Huius rei testes sunt hii, Chadalhohus prepositus maioris ecclesie, Oˇdalricus abbas de Clunikcha, Odalricus prepositus de Ardakker, Dietmarus prepositus sancti Floriani, et de choro Otto de Witen et Adalgohus(!), Rubertus de Pirenbach et Rantwicus, Alramus quoque de Cheraha, Pabo de Hollingen, Egeno et frater eius Alramus de Vrla, Manegoltus de Wesen, Dietericus de Werdarn, Hartmvt pincerna, Gerhart de Grazberge, Hartwicus Poum, Marchwardus de Gluzze et frater eius Dietericus et alii diuerse conditionis quam plures.
      Source Fulltext: ZAHN, Codex Diplomaticus (=FRA II/31, Wien 1870) S. 104-105


      LanguageLatein
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.