useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
akt/dokument: Pannonhalma, Bences - Acta Antiquiora (1201-1525) 1400 IV 30
Podpis: 1400 IV 30
Powiększ obraz:
Dodaj zakładkę
edytuj dokument
30. April 1400
A Gönyűi János leánya Apollonia és Némai Jakab özvegye és fiai közt folyt perben a pannonhalmi apátság Tordateleke és Ásványtő nevű birtokai fölemlíttetnek.  

orig.fehérvári káptalan
  • Aktualne repozytorium
  • PannH Acta

  • adnotacja kancelaryjna
    • 208293
obrazy: 
x
Serenissimo principi domino Sigismundo, Dei gratia inclito regi Hungarie, Dalmatie, Croatie etc. ac marchioni Brandenburgensi etc., domino eorum metuendo capitulum ecclesie Albensis orationes in Domino cum perpetua fidelitate. Vestra noverit serenitas, quod, cum nos amicabiliter receptis viri magnifici comitis Frank de Zechen, iudicis curie vestre, litteris adiudicatoriis modum et formam sue iudiciarie deliberationis in se clare denotantibus inter nobiles dominas videlicet Apolonynam, filiam Iohannis, filii Thome de Gunyeu, ut actricem ab una, necnon relictam condam Iacobi, filii Kolos de Nema ac Ambrosium et Iheronimum, filios eiusdem, ut in causam attractos, parte ex altera confectis et emanatis nobis amicabiliter directis iuxta earundem continentiam una cum magistris Mychaele de Egeruar discretos viros, videlicet Nicolaum de Pok cantorem pro parte domine actricis ac Ermelao, hominibus vestris de curia vestra ad infrascripta specialiter deputatis Gregorium de Tur, socios et concanonicos nostros pro parte dictorum in causam attractorum pro nostris testimoniis fide dignos duxissemus destinandos, iidem demum exinde ad nos reversi nobis concorditer retulerunt, quod ipsi servatis forma et continentia prescriptarum litterarum ipsius iudicis curie vestre adiudicatoriarum [in] octavis festi Pasche Domini proxime preteriti [1400. ápr. 25.] et aliis diebus ad id aptis et sufficientibus ad facies predictarum possessionum Gunyeu et Nema vocatarum vicinis et commetaneis earundem universis inibi legitime convocatisset partium predictarum legitimis procuratoribus presentibus accedendo primo iuxta demonstrationem Mychaelis, filii Leukus, procuratoris predicte nobilis domine Apolonye, filie Iohannis, filii Thome de dicta Gunveu eandem possessionem Gunyeu secundum tenorem privilegii condam Karoli regis a parte possessionum utrarumque Nema appellatarum in illis solummodo locis, ubi cursus ipsarum metarum Danubium attingere vidissent, hoc modo reambulassent, quod primo incepissent ab oriente in medio Danubii in loco Salamonakagya vocato, ubi ipsi propter certiorem experientiam ipsius loci funem de navi in fundum aque inmitti fecissent et navis eadem super illum funem retenta extitisset, ab inde directe ad meridiem ad portum Lacozarii appellatum penes possessionem Vas accessissent, ubi Dominicus dictus Balogh, procurator predicte nobilis domine relicte Iacobi Kolos et filiorum suorum contradixisset et, quia ipse partes inibi in lite prius non extitissent, ideo ibi signum metale non fecissent et ibi relicto cursu ipsarum litterarum metalium super terram iuxta rippam ipsius Danubii ad plagam occidentalem ulterius eundo iterum cursu ipsarum litterarum metalium ad inferiorem aciem insule Zelebeg vocate attingente et in eadem insula ulterius plagam ad eandem pergentes in superiori acie eiusdem insule exeundo ad portum et ibi cursus et ipsarum metarum eandem aquam modo consimili reliquissent; ab inde in eodem portu per longum spatium plagam ad eandem ultra ipsam villam Gunyeu longe ascendendo pervenissent ad duas metas terreas penes Danubium existentes, ubi videlicet cursus ipsarum metarum viceversa reverteretur in Danubium, quarum quidem metarum una ab occidente terre Tordateleke appelate domini abbatis ecclesie Saneti Martini, alia vero ab oriente possessioni Gunyeu antedicte, ubi signum metale fecissent, separaret, ab inde caderet in Danubium et eundem per directum supra aciem superiorem cuiusdam insule Feuenyes dicte ad aliam rippam eiusdem Danubii pertranseundo attingissent ad terram seu possessionem domini abbatis antedicti Aswnteu vocatam, ubi prefatus procurator memorate nobilis domine relicte Iacobi et filiorum suorum eundem insulam non Feuenyes, sed Felzygeth in contrarium appellasset et ibi cursus ipsarum metarum terminaretur; deinde in eodem Danubio inter dictam possessionem Aswanteu et dictam insulam Feueyes ad iactum duarum sagittarum in plagam orientalem revertentes et commetaneitatem possessionum utrarumque Nema vocatarum accedentes penes aciem ipsius insule inferiorem alterius insule Kurthueles dicte demonstrasset, ubi iam dictus procurator dictorum in causam attractorum ipsum locum non Farktanya, sed Nemathekere similiter locum piscine, tanya vocate inter metas dictarum possessionum Nema existere et ipsum locum Farktanya in alio loco, aquamque eiusdem loci non Danubii, sed Chelez inibi appellari, necnon antedictam insulam non Kurthueles, sed Alsozygeth ad easdem possessiones Nema pertinentes fore e contra allegasset, cum tamen nec ipsum locum piscature in alio loco indicare, nec ipsam aquam Chelez esse comprobare valuisset, ab inde ad revisionem alterius loci piscature Feltonya dicte per adductionem procuratoris ipsius domine Apolonye ultra aliam partem ipsius insule Feuenyes ad partem meridionalem accedentes et in decursu ipsius fluvii circa medium eiusdem insule infra quedam molendina ad dictam possessionem Gunyeu spectantia ipsum locum Feltonya usque inferiorum aciem eiusdem insula Feuenyes et alterius insule Cheyn superiorem demonstrasset et dehinc in eadem aqua in decursu eiusdem descendendo circa medium iam dicte insule Kurthueles tertium locum piscature Kuzeptanya nuncupate usque aciem cuiusdam insule superiorem Zelebyg ostendisset, adhuc iuxta ipsam insulam Zelebyg a parte septemtrionali ad iactum unius baculi parvum descendendo quartum locum piscture vulgo Gywreutonya nominate usque inferiorem aciem cuiusdam insule Chustenud vocate existere allegasset, quintum vero et ultimum locum ipsius piscature Nogtanya vocate post predicta loca piscatoria circa medium eiusdem insule Zelebyg incipiendo et in rippa ipsius fluvii penes terminos earundem possessionum Nema et Mylerteu vocatarum in decursu ipsius aque in bono spatio descendendo usque superiorem aciem cuiusdam insule Zatonzygeth vocate demonstrasset, que quidem piscatoria Tonya dicta per immisionem rectarum usonibus aptorum propter maiorem rei certitudinem ubique per piscatores examinari et probari fecissent, ubi iam dictus procurator dictorum in causam attractorum medietates predictorum quatuor locorum Tonya dictorum simul cum dictis duabus insulis Felseuzygeth et Alsouzygeth nominatis ad dictas possessiones Nema usque alium locum, ubi fluvius Myler caderet in Danubium, dictorum domine et filiorum suorum fore retulisset et sic prefatus procurator ipsius domine Apolonye eiusdem reambulationem terminando omnes partes ipsius Danubii et insulas ad dictam possessionem Gunyeu iuxta suam demonstrationem inclusisset; demum autem secundum demonstrationem procuratoris dictorum in causam attractorum possessiones utrasque Nema vocatas a parte dicte possessionis Gunyeu prefate domine Apolonye secundum tenorem litterarum comitis Iohannis de Kapla privilegialium taliter reambulassent, quod incepissent infra duas metas terreas earundem possessionum Gunyeu et Tordateleke prescripti domini abbatis per prefatum ipsius domine Apolonye procuratorem prius iuxta Danubium ostensas ad iactum unius sagitte in medio mediatatis Danubii a meridie circa aciem superiorem ipsius insule Feuenyes, prout eadem insula in corporali media parte adiaceret penes terram usualem eiusdem possessionis Gunyeu, Ogunyeu per ipsum procuratorem ipsorum domine relicte Iacobi et filiorum suorum nuncupatam, cum tamen ipsis inibi aliquis situs ville non apparuisset, adhuc ulterius iuxta ipsam insulam in descensu ipsius aque ad iactum duarum sagittarum inferius ad plagam orientalem descendendo unum locum piscature Tonya dicte prius per iam dictum procuratorem ipsius domine Apolnie Feltonya nominate existere et medietatem eiusdem simul cum dicta insula et altera parte ipsius aque ultra eandem insulam fluentis ad dictas possessiones Nema appellatas pertinentes fore allegasset, procurator ipsius domine Apolnie huic contradictione (!), ubi ipsi ipsam possessionem Gunyeu cum prescripta possessione Asuantheu iam dicti domini abbatis commetaneari reperissent, inde ulterius ad orientem usque finem secunde insule Kurthueles per procuratorem dicte domine Apolnie, per procuratorem vero dictorum in causam attractorum Alsozygeth nominate descendissent, ubi idem procurator dictorum in causam attractorum tres partes totius Danubii simul cum prescriptis duabus insulis ad dictas possessiones utrasque Nema appellatas per suam reambulationem inclusisset, adhuc relicta acie dicte insule et in decursu medietatis totius aque corporalis usque locum, ubi quadam vena seu meatus aque Myler nominatus supra villam Mylertheu dictam caderet in Danubium, duo loca piscatoria per medium transeundo accessissent, ubi idem procurator dictorum in causam attractorum reambulationem suam iuxta tenorem dictarum litterarum ipsius comitis Iohannis terminasset et hiis sic habitis inter demonstrationes procuratorum ipsarum partium sex insulas in tenore litterarum dicti domini Karoli regis nominatas, arbores magnas pomorum et pirorum silvestrium, salicum et quandam particulam pomerii in unius ipsarum continentes et septimam insulam in quantitate unius iugeris terre adiacentem ex novo, ut apparuisset, adiacentem cumulatam surculos arboris silicis parvos in se continentes reperisset, ubi ipse procurator dictorum in causam attractorum ipsam parvam insulam Feuenys nominari dicto procuratore ipsius domine actoris contradicente allegasset, preterea idem procurator dictorum in causam attractorum dicta quinque loca piscature aliubi in locis per procuratorem dicte partis adverse prius demonstratis, aliubi autem in intermediis dictorum aliorum locorum Tonya dictorum sine nominibus et probationibus demonstrasset, prescriptus etiam procurator dicte domine actricis per ostensionem dictorum locorum Tonya dictorum et probatione eorundem dictas insulas Felseuzygeth et Alseuzygeth per ipsos in causam attractos, per procuratorem autem eiusdem domine actricis Feuenyes et Kurthueles nominatas ad dictam possessionem Guneu applicasset et quia procuratores dictarum partium in huiusmodi ipsarum reambulationibus discordes extitissent, ideo ipsi ipsas duas insulas una cum aliis probis viris visuali consideratione in septuaginta duobus iugeribus terre arabilis regalis mensure adiacere estimassent. Datum sexto die dicte (!) predictarum octavarum festi Pasche Domini, anno eiusdem millesimo quadringentesimo. [1400. ápr. 23.]

Komentuj

Eredeti
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.