useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540-1399) 1198 VI 30
Signature: 1198 VI 30
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
30. Juni 1198, Passau
Wolfker, Bischof von Passau, verleiht dem Gundackar von Steyr die Herrschaft Wildberg.
Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856), S. 460
 
x
In nomine Sanctae et individuae Trinitatis Wolfkerus Dei Gratia Pattaviensis Ecclesiae Episcopus omnibus in futurum affectum caritatis in Domino. Quia memoria hominum labilis est, fulcitur aliquociens scripturae suffragio eo, quod causarum dignam conservationem valeat ad notitiam hominum necessitatis tempore reportare. Unde innotescere tenore praesentium cupimus omnibus in perpetuum, Quod, cum fidelis Noster Gundackerus de Styria ab Ecclesia nostra videlicet Pattaviensi large esset infeodatus et se sic inter Nos haberet mutua conversatio, quod ipse ad nostram Ecclesiam sinceritate perfecta se gereret, Nos vero ipsum plena gratia et beneficiis continuis amplexaremur, idem Gundackerus pari forma, ut praemissum est, deferens Ecclesiae nostrae sua procuratione peregit, quod quidam vir Nobilis nomine Gotschalckus de Huensperch delegavit libere Ecclesiae Pattaviensi has proprietates, videlicet castrum Wiltperch una cum omnibus sibi attinentibus, tam cultis quam incultis, tam nemus quam agros seu pascua vel alia quaecunque quocunque loco sita vel qualicunque nomine designata, quibus omnibus praedictus Gundackerus est a nobis infeodatus ista vice. Addidimus ipsi etiam tunc conferendo omnes decimas ibidem nobis attinentes tam praesentes quam futuras et etiam ibidem fundum Ecclesiae construendae. Ad ipsius quoque instantiam omnia praemissa memoratum Gundackerum una cum omni masculina sua posteritate haereditantem in tali jure stabilimus perpetuo, quod in omni dicta generatione omni ipsi sit justitia posteritati, quae nunquam ingerat ipsi nocumentum in jure dicto, quandocunque vel qualicunque modo ejusdem feudi inter coheredes possessio dispertita. Statuimus itaque, quod per omnem ipsam generationem eventus mortis non possit aufferre de hac progenie masculina totum vel singularem partem feudi praetaxati, Sed in his proximus haeres cuilibet defuncto succedat sine obstaculo ex parte infeodantis sopito prorsus allegationis impedimento de diutina absentia possessionis contra succedentem. Concedimus etiam, quod si sexus masculus in generatione ipsa defecerit, faeminae ejusdem propaginis succedendi utantur in praedictis jure sub titulo feodali. Nulla tamen dictarum feminarum prsesumat hujusmodi participatum nec inde actionem concipiat, quamdiu sexus masculini hujus generis persona licet unica sit superstes. Talis enim nostra in hujusmodi juris donatione diffusio largitatis capitulo et familiae Ecclesiae nostrae bene competere videbatur. Habito respectu ad haec, quod saepe dictus Gundackerus elegit potius habere ab Ecclesia Nostra omnia praedicta in feodo quam in jure proprietatis adlegante ipso Nobis, Cum tamen ad voluntatem suam positum sibi, quod ipsorum malet, eligere praejaceret. His itaque rite peractis videbatur necessarium tam nobis infeodantibus quam infeodato cognoscere et distinguere terminos possessionum per singula praedictarum. Quos sumpta debita experientia distinguimus in hunc modum: a Castro igitur Wildperch ad orientem est quaedam antiqua via Savinstraze vulgariter appellata, quae ducit versus Bohemiam, juxta cuius ductum et distinctionem dictae possessiones usque ad confinium Bohemiae protenduntur. Ab eodem vero Castro ad occidentem loco dicto Teyschinge est prope sita quaedam quercus habens originem limitis procedentis ab ipsa in Chunnenprunne, a Chunnenprunne in paludem dictam Viltzmos, ab ipsa palude per medium loci dicti Grebliche usque ad viam, quae vulgo Schefwech dicitur. Ab ipsa via in rivolum vocatum Gensbach, ab ipso in flumen nomine Restie et secundum ejusdem fluentum sursum usque in Wielanstanne, ubi ad partem Septentrionalem dictae possessiones Bohemiorum confinio terminantur. Mons etiam vocatus Stella, sicut ex sui situ infra terminos dictos probatur, est connumerandus possessionibus ante dictis. Ut autem omnia, quae praedicta sunt, in statu debito conserventur, appendimus ad confirmationem et testimonium ipsorum Sigillum nostrum huic paginae Eis etiam, qui huic facto aderant, testibus annotatis. Testes Normannus, Hertnidus, Otto Decanus, Chalhohus de Valckenstein, Godfridus Archipresbiter, Heinricus de Petenpach, Ottocherus de Watzenkyrchen, Heinricus Decretista, Cannonici Pattavienses. Richkerus de Wesen, Chunradus de Valcchenstein, Heinricus de Heidendorf, Waltherus de Tannberch, Leutoldus de Sauerstetten, Heinricus de Lonstorf, Chunradus de Pazrichswanch et alii quam plures. Acta sunt haec Pattaviae in capella Nostra Anno ab incarnatione Domini M. C.LXXXX. VIII. Anno Pontificatus Nostri VIII. pridie Kal. Julij.
Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856), S. 460-461

Original dating clauseVIII. pridie Kal. Julij

Editions
  • Hoheneck II. 510.
  • Ludewig, Reliq. Mscptt. IV. 211.
  • Wurmbrand, Collect. genealog. Addend. 236.
  • Leupold, Allgemeines Adels-Archiv, 635.


LanguageLatein
Places
  • Passau
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.