useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: St. Pölten, Augustiner Chorherren (976-1668) 1192
Signature: 1192
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter
1192
Bischof Wolfker giebt dem Convente von St. Pölten ein Gebäude zur Herstellung der vierten Wand des Klosters unter der Bedingung, dass man ihm ein anderes steinernes Haus erbauen lasse.
Source Regest: LAMPEL, Urkunden Sanct Pölten (=FRA I, Wien 1981) S. 25
 

cop.
A, 56 nr. 84; B, 13 nr. 20.

      x
      C. In nomine sancte et individue trinitatis. Wolkerusa dei gratia Pataviensis episcopus in perpetuum. Propter sollicitudinem pastoralis officii‚ quam propicio deo suscepimus‚ omnes quidem nostre dyocesis ecclesias‚ presertim autem eas quas pie recordationis predecessores nostri ob amorem et honorem dei fundaverunt atque dotaverunt‚ paterne pietatis affectu manutenere‚ fovere et prout res aut tempus annuerit promovere nostra interesse iudicamus. Huius rei gracia situm claustralem et quarti parietis defectum in Sancto Ypolito considerantes‚ cumb ex propria deliberatione cumc etiam crebris eiusdem loci fratrum supplicationibus eo quod iure patronatus ad nos respicit commiserati sumus. Adeo ut sic in arto positis subvenire dignum duceremus. Quam ob rem muros domus et caminate cum situ suo infra simul et capellam sicut ad nos et antecessores nostros hactenus pertinuit, consensu kathedralium nostrorum atque ministerialium eisdem fratribus in supplementum claustri sui auctoritate domini nostri Iesu Christi et beati prothomartyris Stephani tradidimus eo dum taxat tenore ut ipsi nobis aliamd in loco sibi designato caminatame de lapidibus construant. Hanc itaque nostre donationis paginam posteris et successoribus nostris ratam deinceps habendam inpressione sigilli nostri roboramus et subnotatis testibus iure perpetuo confirmamus. Huius itaque actionis nostre testes sunt, de choro Pataviensi: Hainricus decanus, Megengoz Monasteriensis prepositus‚ magister Rodgerus‚ Wernherus de Acschahe‚f Ortolfus prepositus, magister Richerus, Engelbertus Sancti Floriani prepositus‚ magister Chunradus de Maripurch, Wisinto Sancti Georgii prepositus‚ Otto Ratis ponensis advocatus et filiusg eius Hartwicus, Otto de Rammesperc‚ Eberharth de Altenhoven, Chunradus de Rotel, Olrich de Chustelinwanch,h Heinrich de Adelnwanch;i de ministerialibus ecclesie: Richekerus de Wesen, Otto de Zaizenmure, Dietrich de Werdarn, Walther semiliber, Manegolt de Sconenbuhel‚j Gotfrit de Mailan, Marchwart Chreiger, Richer de Stoderstorf‚ Chalhoch de Grazperc, Gotfrit de Haselbac‚ Sifrit de Grifensteine,k Volchrat et frater eius Albertus, Euander‚ Nodunch,l Chunrat de Walde et frater eius Otto, Arnolt de curia episcopi, Gerunc; de ministerialibus ducis: Hademar de Chunringen, Ortolf de Rammestaine, Gundachir de Stire,m Ruodolf Stubech,n Chunrat de Puhelno et frater eius Dietrich, Rudolf de Pielah; de burgensibus: Chunrat iudex‚ Wisint hammannus,p Olricus Clesterbant‚q Chuno, Marquart et Albreth causores, Chunrat Grizzel, Olrich, Wisint, Ernest Chun, Hartrat. Acta sunt hec anno domini MCXCII, anno pontificatus nostri secundo, indictione X. feliciter.r||
      Ego Hainricus decanus subscribo.||
      Ego Megengotus prepositus subscribo.||
      Ego Werenherus prepositus subscribo.||
      Ego Hainricus subscribo.||
      Ego Arnoldus subscribo.||
      Ego Chadelhohus subscribo.||
      Ego Timo subscribo.||
      Ego Werenherus subscribo.||
      Ego Heinricus subscribo.||
      Ego Richerus subscribo.||
      Ego Chunradus subscribo.
      Source Fulltext: LAMPEL, Urkunden Sanct Pölten (=FRA I, Wien 1981) S. 25-26
      Editions
      • Duellius, Exc. 32 (unvollständig).


      LanguageLatein
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.