useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.1.118
Signature: 1.1.118
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
25. September 1416
Sitzung vom 25. September 1416  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.1 AFM 1399-1435

    x

    [25. September 1416]

    [1] Item die 25a eiusdem mensis erat congregatio ad audiendum quandam relationem factam per scriptorem domini cancellarii ex parte domini principis. [fol. 24v]

    Et fuit talis,196 quod magister Sebaldus querulose proposuisset in Lachsendorff contra facultatem apud dominum principem, quod facultas irrationabiliter eum impediret in practica.

    Conclusit facultas, quod decanus facultatis et magister Iohannes, compater meus197 de Valle Eni, qui deberent diligenter dominum principem informare, quod [Sebaldus] non posset licentiam suam docere et ex privilegio episcopi non posset practicare, quin esset excommunicatus. Et ita factum fuit.

    Postea dominus princeps iniens deliberationem suis cum consiliariis, maioribus de terra, respondit peremptorie facultati, quod in civitate sua Wiennensi et in terra sua eum libenter tollerare vellet, sed si vellet practicare, quod tunc faceret omnia ea, ad que ipse esset obligatus ex privilegiis et statutis facultatis. Et petiverunt missi facultatis litteram domini episcopi etiam confirmari per ipsius litteram propriam, et responsum fuit, sicud veniret ad Wiennam, vellet conspici litteram domini episcopi et secundum eandem litteram nobis dare suam propriam confirmationem.

    Fuit etiam conclusum, quod quia de curia domini principis essent deputati, scilicet dominus cancellarius universitatis et dominus Andreas cancellarius domini principis ad componendum et concordandum facultates de doctorum et licentiatorum locatione et alii, tunc doctores deberent diligenter sollicitare, ut illud ad finem optatum perduceretur.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 1, Karl Schrauf, 1894
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 1, Karl Schrauf, 1894


    Notes
    196 Marginale Zeigehand links.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.