useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.2.131
Signature: 1.2.131
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
7. August 1453
Sitzung vom 7. August 1453  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501

    x

    [7. August 1453] Anno eodem, 7. mensis Augusti, congregata fuit facultas ad deliberandum super articulis infrascriptis: Primus ad cogitandum de numero et ordine promovendorum ad honorem facultatis. Iste articulus motus fuit pro tanto, quia Mag. Michael Srikch promovere voluit tres vel quatuor simul, non requisita facultate, quod apparuit eidem esse contra morem istius et aliarum facultatum. Venerunt eadem die ad congregacionem Mag. Marquardus, Mag. Thomas Mestlin et Mag. Caspar de Tetnang, petentes humiliter se admitti ad simul recipiendum insignia, allegantes varia, scilicet quomodo essent terrigene, fuissent simul promoti in baccalarios et precipue, ut eo honestius possent expedire actum. Super quo conclusum fuit, quod, ex quo in aliis facultatibus superioribus non esset solitum promoveri ultra duos pro vice, quod debeat haberi consilium certorum doctorum theologie et juris canonici et juxta illud ad honorem facultatis admittere duos vel tres. Consilio itaque habito dominorum superintendencium et doctorum de facultatibus superioribus, consultum fuit, quod dumtaxat duo pro vice deberent admitti ad recipiendum insignia doctoralia et sic fuit conclusum.344 [fol. 27v]345.

    Secundus articulus fuit ad deliberandum de empcione domus relicte per dominum doctorem Mag. Petrum Volczian pro lectorio et libraria facultatis et de vendicione domus, quam prius habuit facultas. Super quo conclusum fuit, quod domus facultati testata per dominum doctorem Mag. Nicolaum de Heberstarff, ex quo esset multum distans a scolis medicorum et supposita ut in plurimum residerent circa collegium, vendi deberet et in locum eius domus Mag. Petri, sita ex opposito collegii ducalis, deberet comparari. Et quia lectorium antiquum medicorum communiter defedatum fuit per artistas et medicos etc., conclusum fuit, quod in domo eadem fieri debeat unum lectorium mundum pro legentibus in medicina. Visa fuit eadem domus per plures doctores et videbatur prima facie nimis stricta et ruinosa.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899


    Notes
    344 Am linken und rechten Seitenrand wurde entlang dieses Absatzes ein Strich gezogen mit dem Vermerk am rechten Seitenrand:
    345 Am oberen Seitenrand wurde zentriert der Name Mag. Martinus de Guldein eingetragen.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.