useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.2.149
Signature: 1.2.149
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
21. März 1455
Sitzung vom 21. März 1455  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501

    x

    [21. März 1455] Anno quo supra, die 21. Marcii, congregata fuit facultas medicine ad deliberandum super articulis infrascriptis. Primus fuit ad terminandum negocium ex parte empericorum cum domino nostro Rege et consiliariis suis. Circa istum articulum motum fuit, quomodo per medium domini Zilie, domini capitanei, et aliorum facultati medicine inclinatorum, deberet peti dominus Rex, ut manuteneret facultatem in antiquis suis privilegiis et statutis etc. Et videbatur facultati, quod deberet hoc fieri primo per dominum de Walsee, protunc capitaneum ducatus Austrie, et electi fuerunt decanus protunc et Mag. Iohannes Zeller ad concipiendum formam supplicacionis, cum relacione tamen ad facultatem, que per eosdem concepta et in sequenti congregacione publicata et approbata fuit per facultatem. Nichil tamen protunc propter maxima negocia domini Regis expediri finaliter et conclusive potuit.

    Alter articulus erat de locacione domus prefate facultatis, que resignata fuit circa festum sancti Georii per duos sacerdotes inhabitantes propter celebracionem anothomie in ea in Quadragesima. Que protunc locata fuit domino doctori Mag. Marquardo de Wissach ab eodem festo sancti Georii per unum annum pro 11 libr. den.

    Exposui pro collacionibus duabus in prima 55 den., in secunda 33 den.408

    Percepi a domino doctore novello Mag. Stephano de Bratislavia 2 flor. Ungaricales. Item a domino custode sancti Stephani ex testamento domini doctoris Mag. Dietmari Hinderpach 10 flor. Ungaricales. Item 3 flor. Ungaricales pro quodam libro in theologia ,questionibus Ade'. Item de intitulatis facit in summa 31/2 sol. den. Exposui pro 2 officiis sanctorum Cosme et Damiani cantori et organiste 12 gross. Item bedello nostro 12 sol. den. dedi de mutacione per hiemem. [fol. 35r]409

    Nomina doctorum facultatis, qui contribuerunt ad archam410:

    Mag. Michael Puff de Srikch dedit 4 flor. Ungaricales ;

    Mag. Iohannes Zeller de Augusta dedit 3 flor. Ungaricales ;

    Mag. Pangracius Kreuczer de Traismaur dedit 12 sol. den.;

    Mag. Martinus Guldein de Weissenburga dedit flor. Ungaricales.

    Mag. Iohannes Newman de Praunaw dedit 1 libr. den.

    Mag. Iohannes Kelner de Kirchaim ...

    Mag. Caspar Fruo de Tetnang dedit 2 flor. Ungaricales;

    Vincencius appotecarius dedit 2 flor. Ungaricales411.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899


    Notes
    408 Dieser Satz wurde ein wenig eingerückt.
    409 Der Name Mag. Martinus Guldein wurde am oberen Seitenrand eingefügt. Längs des folgenden Eintrages folgt am linken Seitenrand der Vermerk:
    410 Dieser Satz wurde ein wenig eingerückt.
    411 Diese Abrechnung mit dem Goldschmied fand erst nach dem Semesterschluss statt und wurde daher von Mag. Martin Guldein erst auf der folgenden Seite [fol. 35v] in das Aktenbuch eingetragen: Exposita pro deauracione arche sew sarcofagi sanctorum Cosme et Damiani: Item primo 49 florenos Ungaricales ad deaurandum 18 marcas argenti. Item pro reformacione florum et ymaginum 4 lotones argenti 1 quint., 1 lot. pro 3 sol. den. Item pro labore aurifabro pro singulis 10 tal. den. Am linken Seitenrand dieses Nachtrages befinden sich zwei Vermerke:
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.