useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.2.156
Signature: 1.2.156
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
11. September 1455
Sitzung vom 11. September 1455  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501

    x

    [11. September 1455] Proxima feria quinta post festum Nativitatis Marie fuit congregacio facultatis ad deliberandum super articulo infrascripto: Ad deliberandum, quid debeat fieri cum Magistro civium Holczler, qui iniuriatus medicis dixit, quod Mag. Michael Schrik et alii medici fecissent concursum studentum in curia domini Regis.

    Conclusum fuit, quod in scriptis deberet presentari regie maiestati ista iniuria facta medicis per Magistrum civium, sed tamen postquam iste iniurie fuerunt concepte, non fuerunt presentate ex certis causis racionalibus.

    Item in eadem congregacione petivit425 Mag. Iohannes Kircham assistenciam facultatis contra Magistrum civium et alios cives consules, qui iniuste ceperunt eum et detinuerunt eum propter aliquam veritatem, quam inviti audiverant ab eo, et specialiter, quia contra aliquos sibi suspectos ex racionalibus causis excepit, ne ferrent sentenciam contra eum, et ideo ceperunt eum. Conclusit facultas, quod deberet sibi fieri assistencia, et deputati fuerunt sibi duo seniores, scilicet Mag. Michael Schrik, Mag. Iohannes Celler et decanus pro tempore.

    Item in ista congregacione exposui 23 den. et in proxima congregacione ante hoc exposui 4 grossos. Item 4 grossos de rescribendis tribus cedulis, scilicet querimoniarum universitatis regie maiestati contra Magistrum civium et responsum Magistri civium et consulum contra medicos et iterum responsum universitatis contra proposita contra medicos per Magistrum civium. [fol. 37r]426

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899


    Notes
    425 Am linken Seitenrand wurde zusätzlich vermerkt:
    426 Am oberen Seitenrand wurde der Name Mag. Marquardus eingefügt.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.