useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.2.160
Signature: 1.2.160
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
27. Februar 1456
Sitzung vom 27. Februar 1456  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501

    x

    [27. Februar 1456] Item anno eodem die 27. mensis Februarii, congregacio facta ad audiendum proposicionem et probacionem Mag. Hainrici Hacker, qui eciam ante tempus, quam artem didicit, se ad praxim dedit, et fuit in causa quorundam aurifabrorum, qui eum aput dominum rectorem de eo conquerebantur, quod cum uno puero in praxi male processisset et ipsum puerum deteriorasset. Conclusum erat per consistorium domini rectoris, quod probaciones suas, quas haberet, doceret coram facultate, et quia in termino sibi prefixo per consistorium dictum non comparuit, erat taliter domino rectori denunciatum. Post vero in alia congregacione comparuit et probaciones suas in facultate produxit, que per facultatem sentencialiter fuerunt decrete tamquam minus sufficientes.432 [fol. 38v]433

    Item fuit similiter in decanatu meo diffinitum per facultatem, quod libri pertinentes ad facultatem, qui possidentur a doctoribus huius facultatis, erant reponendi aput decanum, sed non obstante requisicione mea adhuc nichil potui obtinere de libris eiusdem.434

    Item ultima erat congregacio ex parte ducis Alberti435, qui per personam interpositam, que tunc erat decanus facultatis artium, petivit acommodari ordinaciones facultatis artium pro fundacione nove universitatis in Freiburg in Prisca436; et videbatur, quod verisimiliter essent petende ordinaciones aliarum facultatum; propterea ordinavit dominus rector cum suis officialibus, ut quilibet decanorum congregaret suos ad huiusmodi pretactum, et quia alie facultates concluserunt petitionem suam fore racionabilem et ita annuerunt suis precibus ita et facultas nostra non potuit contradicere, quamvis concluserat, quod non deberent tales ordinaciones presentari neque acommodari, nisi honeste preces cum decore mitterentur ex parte eiusdem principis Austrie Alberti.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899


    Notes
    432 Am linken Seitenrand dieses Absatzes wurde längs vermerkt:
    433Mag. Conradus Praun den Müldorff wurde am oberen Seitenrand mit gleicher Hand eingefügt.
    434 Randglosse am linken Seitenrand:
    435 Randglosse am linken Seitenrand: de academia Friburg.
    436Pro fundacione nove universitatis in Freiburg in Prisca (=Breisgau) ist am linken Rand als Randglosse nachgetragen und mit Hilfe eines Striches angezeigt, wo dieser Vermerk einzufügen ist.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.