Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[4. Oktober 1456] Item Mag. Iohannes Swayger prenominatus 4. die Octobris recepit gradum licencie in medicina et statim post eundem actum recepit insignia doctoralia cum cerymoniis ad istum pertinentibus in nomine Iesu Christi, et exsolvit facultatem in 2 flor., de quibus exposui pro festo Cosme et Damiani in summa 1/2 libr. et 18 den. [fol. 39v]440
[1456/ 1457]
Anno Domini millesimo quinquagesimo sexto electus est in decanum facultatis medicine Pangratius Kreuczer de Traisenmawr, arcium et medicine doctor, cui decanus immediate precedens presentavit libros statutorum et actorum cum ladula et contentis in ea, et facto computo remanserunt 6 flor. Ungaricales extra archulam et 25 den., sed in archula debent esse 4½ libr. den. et 2 flor. Ungaricales, sicut notavit dominus doctor Mag. Michael de Schrikch in decanatu suo immediate precedenti.441
Magister Martinus Guldein.442
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.164, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.2.164/charter>, accessed at 2024-04-30+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success