Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[7. Mai 1457] Die 7. mensis Maii congregata fuit facultas super articulis duobus: Primus fuit ad cogitandum de hospite domus pro futuro, et convenit dominus doctor Mag. Marquardus de Wissach a festo sancti Georii per annum pro 11 libr. den. et fuit sibi dictum, quod fenestras, fornacem, urnas, funem pro fonte, que protunc integra erant, per se, cum rumperentur, deberet reformare.
Secundus fuit ad audiendum supplicacionem cuiusdam magistri in artibus petere volentis, ut ad examen pro gradu baccalariatus admittatur, et fuit Mag. Erasmus Amman de Ratispona, qui admissus fuit concorditer et 9. die mensis pretacti examinatus et per omnes admissus.443
Eadem die vocatus fuit Mag. Hainricus Hakcher, scolaris medicine, qui, licet inexpertus, practicavit publice in civitate Wiennensi contra ordinaciones [fol. 40r]444 et statuta universitatis et445 facultatis et contra ipsius juramentum, et quia precedenter avisatus et ammonitus non destitit nec curavit, facultas sibi dixit publice, ut aut dimitteret practicam protunc aut amplius non visitaret disputaciones446 et lecciones doctorum. Fuit eciam protunc iniunctum dominis doctoribus legentibus, quod nullus in ipsius presencia amplius legeret, quousque a practica cessaret et se moribus et ordinacionibus aliorum et facultatis conformaret. Fuit tamen in omnibus istis pertinax et rebellis ut infra.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.166, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.2.166/charter>, accessed at 2024-04-30+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success