useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.2.167
Signature: 1.2.167
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
16. Mai 1457
Sitzung vom 16. Mai 1457  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501

    x

    [16. Mai 1457] Anno quo supra, die 16. mensis Maii, congregata fuit facultas medicine ad audiendum quandam proposicionem arduam per decanum proponendam, honorem facultatis concernentem et fuit talis: Devenit ad decanum et alios doctores veridica relacione, quomodo certi appotecarii dispensando receptas reciperent titimallum loco Turbit, prout eciam id visum fuit ab uno eorum et ab alio non fuit negatum, qui dixit, ipsum tantum valere sicut Turbith. Et quia domini doctores passi fuerunt in pacientibus suis protunc plura pericula et seva consideraverunt accidencia, conclusum fuit, quod decanus, Mag. Pangracius, Mag. Iohannes Pranna et Mag. Iohannes Kirchaim nomine tocius facultatis accederent consilium potentes ab ipsis consilium, quid agendum foret pro re publica et ad providendum periculis ex administracione huiusmodi medicinarum evenire solentibus. Fuit eciam protunc motum, quomodo evenirent multe querele de caristia fori appotecariorum, de tolleracione et honoracione empericorum per eosdem, de quibus precedenter anno 54. et 56. prohibiti et avisati fuerunt et non curaverunt. Quare similiter commissum fuit dominis doctoribus prefatis, uti consilio proponerent. Qui die immediate sequenti, 17. videlicet Maii, id fecerunt diligenter, et domini cives concorditer gratissime proposicionem eandem audiverunt et dolenter sufferendum huiusmodi reputarunt, petentes terminum super huiusmodi re ardus deliberandum, extunc mentem ipsorum promittentes significare. Super quo prestolata fuit facultas.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.