useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.2.170
Signature: 1.2.170
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
19. Mai 1457
Sitzung vom 19. Mai 1457  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501

    x

    [19. Mai 1457] Die sequenti facultas fuit congregata plenarie ad procedendum in negocio proposito facultati per Magistrum civium. Secundus articulus ad deputandum certos in causa Hakcher. Et fuit articulus iste motus propter Mag. Hainricum Hakcher, qui practicavit contra prohibicionem facultatis et multos commisit errores et pacientes destruxit; qui prohibitus fuit aut a practica aut ab ingressu scolarum facultatis; nullum tamen curavit, sed temerarie, ut pertinax dixit, se velle practicare et lecciones audire sive placeret aut displiceret doctoribus. Propter quod facultas deliberavit accedere dominum rectorem ad proponendum sibi temeritatem eius et ad petendum eam conservari in privilegiis et ordinacionibus universitatis, ubi manifeste habetur in primo libro, folio 24450, quod nullus debet practicare in medicina, nisi sit per facultatem admissus. Dominus rector protunc promisit ipsum vocare ad consistorium et petivit, ut eligerentur certi de facultate, qui interessent proposicioni domini rectoris et ad responsa ipsius Hakcher, si opus foret, responderent et postea ad facultatem deducerent. Electi fuerunt Mag. Iohannes de Kirchaim, Mag. Marquardus de Wissach. [fol. 41r]451 Domini doctores prefati proposuerunt in pleno consistorio contra Mag. Hainricum Hakcher, quomodo pertinaciter practicaret contra juramentum ipsius decano facultatis prestitum et eciam contra prohibicionem sibi publice factam et maxime contra ordinacionem unam antiquam universitatis, que habetur in primo libro actorum folio 24., que edita est anno 1391. et est talis452: Item in congregacione universitatis conclusum est per decanos et procuratores, quod per amplius nullus practicet453 in medicinis nisi doctor, licenciatus vel baccalarius de favore et consensu sui doctoris454. Qua proposicione audita, idem Mag. Hainricus petivit terminum deliberandi ad proximum consistorium, qui datus erat sibi per dominum rectorem; tamen iniunctum erat sibi, quod tempore medio non visitaret lectiones et non practicaret. Fuit eciam sibi455 iniunctum per eundem dominum rectorem et omnes assessores, ut se conformaret conswetudinibus et moribus aliorum et se facultati non opponeret contra ordinacionem universitatis et facultatis et contra ipsius juramentum.

    Die eadem electi sunt per facultatem decanus, Mag Iohannes Kirchaim et Mag. Berenherus de Rotemburga, medicine doctores, ad faciendum articulos contra appotecarios ex actis et aliis precedenter conclusis et concipiendum singula in eadem causa pro re publica utilia cum relacione ad facultatem. Conclusum eciam fuit protunc, quod decanus haberet ad hoc vocare eciam unum vel plures de aliis doctoribus ad placitum.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899


    Notes
    450Fol. 24 wurde am Rande nachgetragen.
    451 Der Name Mag. Martinus Gulden wurde am oberen Seitenrand eingefügt
    452 Am rechten Seitenrand wurde ein Nota vermerkt.
    453 Zuerst stand im Original practicare debet.
    454 Zeigefinger auf der rechten Seite weist auf diesen Satz hin. Der zitierte Beschluss lautet: Item in congregacione universitatis fuit conclusum per decanos et procuratores, quod nullus per amplius practicet in medicinis nisi doctor, licenciatus vel baccalarius de favore et consilio sui doctoris.
    455 Zusatz am rechten Seitenrand:
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.