useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.2.173
Signature: 1.2.173
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
20. Juni 1457
Sitzung vom 20. Juni 1457  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501

    x

    [20. Juni 1457] Anno ut supra, 20. die mensis Iunii, congregata fuit facultas medicine super articulis infrascriptis: Primus ad audiendum relacionem deputatorum per facultatem in causa visitacionis appotecarum et ad cogitandum, quid ulterius pro republica et salute infirmorum expediat.471 Et fuit ibi dictum, quod appoteca Nicolai Laynbacher nichil valeat et neque sint ibi reperti syrupi, aque, olera, unguenta, laxativa vel conserve alicuius valoris. Alie appotece satis competentes fuerunt preter syrupos, qui debent confici cum zukero albo, facti sunt cum farina zukeri. Fuit ibi conclusum per dominos doctores, quod debeat fieri ordinacio, ut per amplius uniformiter conficiantur singule medicine in appotecis et fiant syrupi cum electo zukero. Plura ibi fuerunt mota, que scribere nimis foret prolixum.

    Secundus articulus ad deputandum certos doctores ordinantes et corrigentes receptas dispensandas uniformiter in singulis appotecis. Et fuit deputata tota facultas sub pena unius grossi pro qualibet vice, nisi ex racionali causa decano insinuanda se quis absentet.

    Tercius fuit ad prosequendum consequenter causas deductas ad consilium civitatis ex parte empericorum et aliorum, et fuerunt deputati decanus et Mag. Iohannes Kirchaym.

    Fuit eciam protunc motum de quodam practico nomine Mag. Engelbertus de Westvalia, qui multum gravavit homines et recepit magnam peccuniam nec fuit promotus in aliqua universitate; quare fuit conclusum, quod nullus doctorum secum concurreret in aliqua practica sub pena per facultatem imponenda.472

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899


    Notes
    471 Randglosse am linken Seitenrand:
    472 Ein Zeigefinger am linken Seitenrand weist auf diesen Eintrag hin; es folgt Handwechsel.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.