Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[5. Mai 1459] Ita sabbato vocatus fuit Hinperger ad consulatum, et decanus cum Mag. Iohanne Kirchaimer et Mag. Conrado de Muldorf ascenderunt ad consulatum et proposuimus contra eum, non tamen per viam querele etc. Auditis, totum negavit, dixit quod semper fuisset amicus facultatis et doctorum etc.503
Ex quo totum negavit et nosnon potuimus probare, misimus rem ita sub silencio transire; verum fuit tractatum, quod in monasterio privato deberent seniores de facultate comparere et alter cum bonis viris et patribus venire, ut res concordaretur, et id fuit factum per Mag. Michaelem Schrick, sed non est adimpletum. [fol. 46r]504
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.186, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.2.186/charter>, accessed at 2024-04-30+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success