useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.2.201
Signature: 1.2.201
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
5. März 1461
Sitzung vom 5. März 1461  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501

    x

    [5. März 1461] 1461., quinta die Marcii530, fuit congregacio facultatis super articulis duobus, quorum unus erat ad audiendam peticionem cuiusdam religiosi, qui fuit frater Mag. Caspar, olim doctoris medicine; qui cum honestis personis, scilicet Mag. Paulo, decano facultatis juris, et Mag. Georio de Giengen, doctore theologie, et Mag. Nicolao de Aulon, petens [sic!] ut facultas medicine dignaretur consentire, quod sibi cederent libri fratris sui vel saltim libri theoloicales ad minus.531 Quia prenominatus dominus doctor Mag. Caspar Frue de Tettenhaim decessit intestatus, et secundum tenorem cuiusdam previlegii [sic!], quod canit, quod libri decedentis intestate debent manere apud librariam sue facultatis, decanus facultatis medicine in quodam pleno consistorio requirens tales libros, fuerunt sibi concorditer per omnes decanos aliarum facultatum et procuratores libri decreti; tamen facultas medicine volens benigne agere, remisit primo prenominato religioso pro memoria fratris habenda et pro incremento monasterii sui omnes libros theoloicales. Et cum adhuc instaret et multum pensaret alios libros, et facultas considerans, quod libri essent modice utilitatis et quod possent procurari utiliores facultati pro pecunia, et ne videretur multum gravari, remisit sibi eciam omnes alios libros pro 10 flor. Ungaricalibus, quos post hoc decano dedit et libros servavit.

    Secundus articulus fuit ad audiendum peticionem Mag. Nicolai Molitoris de Ratisbona532 pro examine ad gradum baccalariatus petentis; qui exauditus, examinatus et concorditer promotus fuit. Et ante hoc in quadam congregacione Mag. Stephanus533 petivit pro examine ad gradum baccalariatus et statim exauditus, examinatus et promotus fuit.

    Item percepi 14 den., 22 sol. 16 den. et 10 flor. Ungaricales a religioso, fratre Mag. Caspar, qui libre [sic!] promisit dare 10 flor. Ungaricales eciam non respiciendo libros, quia audivit, quod singulis annis habetur memoria et anniversarius omnium animarum suppositorum eiusdem facultatis, et sic post hoc dando 10 flor. Ungaricales promissum implevit. [fol. 49v]534

    Ille locus dimissus est vacuus, quia tunc decanus Mag. Iohannes Kirchaim acta sua non conscripsit. Nec decanus Mag. Caspar Grisenpeck, dominus doctor; et quia in decanatu Mag. Iohannis de Chirchaim petiverunt duo baccalarii in medicinis admitti ad examen pro licencia in eadem facultate et ad presentandum domino cancellario vel tenentes vices ipsius locum, et hoc non est scriptum et plura alia.535

    Item Kircham non scripsit acta nec presentavit ladulam tempore debito cum pecunia et libris, quare merito a facultate est exclusus juxta conclusionem conclusam anno Domini 1402., Mag. Iohannis Schroff de Falle Eni in decanatu, videlicet quod quilibet decanus in fine decanatus debet facere racionem in presencia facultatis; quam racionem si decanus non fecerit, ipso facto est exclusus a facultate.536 [fol. 50r]

    Acta Mag. Iohannis Kircham sicut sunt scripta, ita sunt pessime facta.537 [fol. 51r]538

    [1461/ 1462]

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899


    Notes
    530 Am rechten Seitenrand wurde längs dieses Absatzes eingetragen:
    531 Am rechten Seitenrand wurde zweimal hintereinander Nota bene eingetragen.
    532 Der Name wurde von späterer Hand nachgetragen.
    533 Sein vollständiger Name lautet: Mag. Stephan Kueland de Rain.
    534 Handwechsel. Dieser Satz wurde von Konrad Praun des Muldorf geschrieben, dann folgt erneut Handwechsel: vorige Hand.
    535 Stammt von anderer Hand. Zwischen diesem und dem vorigen Eintrag wurde ein Strich gezogen.
    536.Zwei Zeigefinger am linken Seitenrand weisen auf diesen Eintrag hin. Randglosse am linken Seitenrand: Längs dieser ganzen Seite wurde zusätzlich am linken Seitenrand vermerkt:
    537 Nichts weiter eingetragen. Diese Seite und die folgende (fol. 50v) wurden leer gelassen.
    538 Handwechsel.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.