Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[14. April 1439]Anno Domini MCCCCXXXIX., in die sanctorum Tyburcii et Valeriani martirum, electus fuit in decanum facultatis medicine Mag. Iohannes de Swendin, arcium et medicine doctor, cui precedens decanus direxit ladulam facultatis cum contentis in eadem, videlicet sigillo, libro statutorum ac libris actorum et ceteris in ea contentis.116
Item proxima feria tercia ante Philipi et Iacobi Iohannes Renensis dedit 3 libr. 29 den. Item exposita per eundem: Pro reformacione fornacis et in inferiori stuba et ad purgandum camina 8 gross. Item ad faciendum vocum117 in fornace stube parve et in coquina 8 den.118 Pro quatuor membranis119 59 den. Item pro clausuris 8 den. Item pro fimo educendo sicut intravit, 6120 gross. Item post hoc, sicut ibi fuerunt carpentarii et muratores, qui fecerunt foramen pro educendo illo121, quod remansit, 5 gross. Item 1 den. pro censu domus122 ad Scotos ex parte fundi. Restant 2 den. Item Mag. Michael recepit 10 sol. den. Item pedellus 1 libr. den. Item 2 gross. pro clavibus. Item 6 den. pro cervisia. Item 40 den. pro canali.123
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.29, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.2.29/charter>, accessed at 2024-05-03+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success