useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.2.414
Signature: 1.2.414
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
11. November 1489
Sitzung vom 11. November 1489  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501

    x

    [11. November 1489] Item in die sancti Martini congregacio fuit facultatis, in qua statuta eiusdem lecta fuerunt, ubi pro potu et confectionibus expositi sunt den. 77, ut tunc in computo repertum fuit.

    Item in prefata congregacione Andreas protunc decanus hortabatur, ut sibi medius florenus de examinato Michaele superius descripto cederet juxta facultatis ordinacionem, qui eo absente et non vocato promotus et admissus fuit, unicuique doctorum tribuens juxta solitum.875 Sic ex inhibicione doctorum Mag. Michael sibi dare rennuit. Doctor autem Andreas, videns se deludi, ad consiliarios regios deduxit, timens de futuro, ut domini doctores omnino forte eundem a consiliis excluderent, quamvis in decanum electus fuerit. Determinatum fuit finaliter, ut examinatus doctor Anndream solveret, tantum sibi, quantum tunc alteri doctori tribuendo, quod et fecit. De cetero eciam, ut eo Wienne existente nullum consilium aut congregacionem facultatis eo non accersito celebrare deberent, et si induxerit de facultatis domo sibi locanda, que a doctore Federico ut juniore doctore possidebatur, tamen non obtinuit eandem, quamvis senior doctor fuerat. De qua sic conclusum fuit, quod dominus doctor Foedericus quamdiu vellet eam inhabitare deberet, censum de ea solvendo. Sed postquam provideretur de alia mansione qualitercumque, tunc nulli alteri nisi Anndree Voberger locari deberet. Istorum articulorum auditores et decisores atque determinatores ex mandato Steffani, comitis in Zibs et supremi capitanei protunc Austrie, fuerunt doctor Leopoldus Pranncz, officialis Wiennensis et consul regius, dominus Wolfgangus Guarlich, in decretis licenciatus, dominus Virgilius Schratauer, universitatis superintendens eciam consiliarius regie Maiestatis, qui ad ista eciam vocaverunt rectorem universitatis, scilicet Harrer, vicecancellarium Anndream de Potenprun, theologie magistrum, doctorem Holaprunner, penam delinquenti cuicumque singulariter vel coniunctim iniungendo 50 flor. camere regie; spoponderant enim de alto ad bassum. [fol. 116v]

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899


    Notes
    875 Ein Zeigefinger am linken Seitenrand soll auf den folgenden Satz hinweisen.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.