useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.2.425
Signature: 1.2.425
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
9. August 1490
Sitzung vom 9. August 1490  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501

    x

    [9. August 1490] Item 9. Augusti congregata fuit universitas et coram eadem lectum est consilium supra specificatum per dominos deputatos conceptum, et ipsam sic conceptum consilium approbavit universitas, differenter tamen, quia facultas juris, que prius hoc consilium conceperat in forma, qua supra ponitur, sine qualibet diminucione acceptavit et approbavit; alie tres facultates abiecerunt a consilio predicto hanc clausulam ,eleccione per quosdam episcopos et certos regnicolas de alio tamquam nulliter habita non obstante'. Ad quam partem tamquam maiorem rector cogebatur concludere et illud consiliam altera die universitatis sub sigillo rector civibus presentavit. Quo lecto et audito concluserunt cives serenissimum Principem et dominum dominum Maximilianum esse intromittendum, quem tandem pro suo domino et Principe vero et naturali et colere et amare vellent. Ubi serenissimus et invictissimus Princeps et dominus dominus Maximilianus, Romanorum semper augustus ac Ungarie, Dalmacie, Croacie Rex etc., archidux Austrie, dux Burgundie, Brabancie etc., comes Tyrolis, Flandrie etc. 19. die mensis Augusti Wiennam felicissime ingressus est magna comitante caterva tam equitum quam peditum optime phaleratorum.895 [fol. 119v]896

    Forma publicacionis actus anathomie.

    Saluberrima medicine facultas pro gloria omnipotentis Dei, pro tocius humani generis salute, pro laude huius insignis Viennensis gimnasii ac precipua utilitate scolarium medicine studentium statuit ex peticionibus crebris scolarium utilissimum actum de humano corpore dividendo, quem anathomiam dicimus, sequentibus diebus presentia omnium doctorum huius facultatis celebrare. Idcirco quicumque huic actui interesse voluerint humani corporis interiora et exteriora membra visuri auditurique horum nomina et interpretacionem, ut a doctoribus fieri consuevit, hodie hora etc. conveniant in domum dominorum medicorum audituri decreta et mentem inclite facultatis medicine.897 [fol. 120r]898

    Registrum dominorum doctorum facultatis medicine anno 1454.

    Domini doctores hic conscripti simul fuerunt hic Wienne 1454°, in decanatu Mag. Martini Guldein.899

    1. Mag. Michael Puff de Srikch. (Obiit [14]73°,12. die Februarii; sepultus in ecclesia sancti Steffani ex opposito ambonis aput altare sancti Viti, ubi fixa est ymago Regis Ladislai juxta partem altaris, in qua legitur evangelium.)900

    2. Mag. Iohannes Zeller de Augusta. (Obiit [14]56°.)

    3. Mag. Pangracius Krewtzer de Traysmaur. (Obiit die Erhardi 1478.)

    4. Mag. Martinus Guldein de Weissenburga decanus. (Obiit 74.)

    5. Mag. Hermannus Heym de Rotenburga.

    6. Mag. Iohannes Newman de Praunaw. (Obiit [14]63.)

    7. Mag. Iohannes Kelner de Kyrchaim. (Obiit [14]68. Wude in Ungaria.)

    8. Mag. Liebhardus Swalb de (Benedicten Pewren obiit [14]62. Wienne ad beatam Virginem.)

    9. Mag. Marquardus de Wissach.

    10. Mag. Thomas Mestlin de Ersingen.

    11. Mag. Caspar Frewe de Tetnang. (Rector universitatis; Obiit [14]60., sepultus in ecclesia sancti Stephani in latere appostolorum sub marmore suo nomine inscripto.)

    12. Mag. Conradus Prawn de Müldarff. (Obiit [14]68. in Muldarff.)

    13. Mag. Georius Mair de Amberga.

    14. Mag. Sebaldus Mülner de Nuremberga.

    15. Mag. Stephanus Pernolt de Greding901.

    16. Mag. Werenherus Wolfel de Ratenburga.

    17. Mag. Iohannes Swayger de Ingolstatt.902

    18. Mag. Caspar Griessenpekch de Lanczhueta. (Obiit [14]770, 23. die Septembris infra octavam et nonam ante meridiem, sepultus die Ruperti horis predictis.)

    19. Dominus doctor Iohannes Spardörffer de Nüremberga. (Obiit [14]72.)

    20. Mag. Stephanus Kueland de Rain (Obiit)903

    21. Mag. Nicolaus Molatoris de Ratispana. (Mortuus 1478.)

    22. (Doctor Conradus de Kiczingen, mortuus 1478.)904

    23. Dominus Petrus Marolt de Lakch.905

    24. Mag. Iohannes de Säligenstat. (Anno [14]65.)

    25. Mag. Iohannes Aldhans de Goltperg anno Domini etc. [14]69. (Obiit sepultus in Melico.)

    26. Mag. Udalricus Räß de Fischin dedit 4 gr. Anno 1470 [14]70. (Mortuus 1478.)

    27. Mag. Georgius Schöblin de Yesingen anno 1470. dedit 4 gross.906

    28. Mag. Cristofferus Krewczer de Wienna. (Anno Domini etc. [14]71.)

    29. Mag. Erhardus Gogker de Traesenmaur. (Obiit anno [14]80.)

    30. Mag. Michael907 Mönestarffer de Wienna anno [14]72. 908

    31. 32. 33. Mag. Ioannes Tichtell ex Greyn anno 1476 Christi 1476. dedi 34 den: quarta feria ante Thome apostoli. In quo quidem die ad consilium facultatis medicine sum admissus; (Similiter doctores Weger et Taler.)909

    34. Mag. Steffanus ex Patavia anno [14]88., dedit 1488 4 gross. et pedello 1 gross.

    35. Mag. Andreas Voberger ex Vienna, medicine doctor, ad consilium admissus dedit quod debuit ymo ultra.

    36. Mag. Ioannes Neuman ex Vienna, medicine doctor, similiter.

    37. Mag. Martinus Stainpeyss, arcium et medicine doctor. [fol. 120v]

    38. Doctor Paulus Ursenpechk de Techkendorff.

    39. Doctor Iohannes Piligram de Ennczesdorff.

    40. Doctor Andreas Voberger de Wienna.

    41. Doctor Udalricus Eberhardi de Neuburga Claustrali.

    43. Doctor Steffanus Geinperger de Patavia.

    44. Doctor Iohannes Neuman de Wienna.

    45. Dominus doctor Ieorgius Taler de Arenstorff.

    46. Doctor Gregorius Weger de Wienna. (Isti duo deberent stare cum domino doctore Tichtel, quia simul promoti.)

    47. Doctor Foedericus Gräsel ex Haidenhaim910

    48. Doctor Michael Eysaler, mortuus est in ydropsi altera die post incisionem, quam sibi fieri jussit.911

    49. Bartholomeus Stäber ex Vienna, arcium et medicine doctor.

    50. Mag. Valentinus Krauss de Corona petivit inscribi sequenti die post Tiburcii et Valeriani, anno salutis 1494.912

    51. Iohannes Cuspinianus Schweynfordensis, poeta regie Maiestatis manibus aureatus, inscriptus quartadecima 14.Maii anno Christiano 1494.913

    52. Osvaldus Fruetrunkch ex Abach rogavit inscribi quartadecima Maii anno Christiano 1494.

    53. Maximilianus Seleyttner Pataviensis rogavit iuscribi 14. Maii anno Christiano 1494 914

    54. Doctor Iohannes Markart ex Hailprunna recepit insignia sua doctoralia sub doctore Bartholomeo Staber 1499., die proxima post festum Concepcionis beate Virginia, in ecclesia sancti Steffani Wienne et receptus est in consilium facultatis medicine anno 1500., ante Bartholomei; dedit octavam malmatici.915

    55. Anno incarnati verbi 1505., 19. mensis Maii, que erat dies Lune ante festum Corporis Cristi, Udalricus Cervus, origenes Pataviensis, sua doctoralia insignia sub doctore Ioanne Cuspiniano in ecclesia Carmelitarum Wienne recepit et in consilium facultatis medice anno 1507., 4. Novembris, que erat dies Iovis ante Leonardi confessoris, receptus est. [fol. 121r]916

    Registrum baccalariorum facultatis eiusdem.

    Anno 1454. in decanatu Mag. Martini Guldein:

    1. Mag. Iohannes Swaiger de Ingolstavia. (Dedit 18 den.)917

    2. Mag. Nicolaus Molitoris de Ratispona, dedit 2 gross.

    3. Petrus Marolt de Laagch. (Dedit 2 gross.)

    4. Mag. Stephanus Kuelandt de Rain. (Dedit 2 gross.)

    5. Mag. Iohannes de Salgenstat. (Dedit 2 gross.)

    6. Mag. Conradus Mengler de Kitzing, dedit 2 gross. (Mortuus doctor 1478.)

    7. Mag. Ulricus Raß de Fischin, dedit 2 gross.

    8. Mag. Iohannes de Goltperg, dedit 2 gross.918

    9. Mag. Georgius Schobly ex Yesingen, dedit 3 gross.

    In decanatu Mag. Pangracii Kreuczer anno Domini etc. [14]67.:

    10. Mag. Cristofferus Kreuczer de Wyenna, dedit 4 gross.

    11. Mag. Laurencius Wisenhofer de Ingelstat, 2 gross. dedit.

    In decanatu Mag. Casparis Griessenpekh anno etc., [14]68uo:

    12. Mag. Erhardus Gogker de Traismauer, dedit 2 gross. (Bedello 4 den.)

    13. Mag. Michael Manestorffer 2 gross., bedello 4 den.

    In decanatu Mag. Michaelis Schrikch. (Anno etc.[14]70.):

    14. Mag. Bernhardus Schleycher de Weyssenhorn, dedit 2 gross., bedello 4 den.

    15. Cristoforus de Weytten, dedit 2 gross.919

    In decanatu Mag. Pangracii Kreuczer de Traesenmaur anno etc. [14]70.:

    16. Iohannes de Offenburg, baccalarius in artibus, dedit 16 den.920

    17. Mag. Ioannes Tichtell ex Greyn anno Domini 1474., in die Benczeslay, Regis Boemie, dedi 2 gross. den.

    18. Mag. Andreas Voberger ex Wienna anno 1481. intitulatus est ut waccalarius in medicina, dedit 2 gross., pedello 4 den.

    19. Mag. Stephanus Geynperger ex Patavia 1486. dedit 3 gross.

    20. Mag. Valentinus Pellificis ex Corona, dedit 15 den. Wienn. [fol. 121v]

    Conclusio de intitulacione habetur folio 31.

    Conclusio de dando collectam pedello habetur folio 19.921

    21. Mag. Ioannes Bell ex Larich prope Magunciam intitulatus est in decanatu doctoris Ioannis Tichtel, hora meridiei die Lini, anno Domini 1499., dedit 60 den.

    22. Ioannes Senfftleben ex Bunslavia intitulatus est in decanatu doctoris Ioannis Benedicti ex Grina, hora 3. post meridiem 1500., dedit 21 den.

    23. Andreas Erman de Ausse est intitulatus 1500., 20. Februarii, dedit 4 gross. [fol. 122r]

    Registrum scolarium facultatis medicine.

    Anno 1454. in decanatu Mag. Guldein:

    1. Mag. Iohannes Münsinger de Tubing, dedit 1 gross.

    2. Mag. Perenhardus Merkchlinger de Renigen, dedit 1 gross.

    3. Mag. Erasmus Amman de Ratispona, dedit 1 gross.

    4. Mag. Nicolaus de Ratispona, dedit 1 gross.

    5. Nicolaus Gerdan de Bratislavia, dedit 2 gross.

    6. Mag. Caspar Griessenpekch de Lanczhüta, dedit 10 den.

    7. Mag. Erhardus Gogker de Traismaur, dedit 7 den.

    8. Mag. Paulus de Eybestal, dedit 2 gross.

    9. Mag. Heinricus Hakcher de Rutlingen, dedit 2 gross.922

    10. Mag. Conradus Molitoris de Rot, dedit 10 den.

    11. Mag. Franciscus Raicz de Saxonia.923

    12. Petrus Marolt de Lack, dedit 2 gross. dominica post Ascensionis anno 1457.924

    13. Mag. Engelbertus Chörver de Lemego, dedit 4 gross. in crastino sancti Petri.

    14. Mag. Iohannes de Meinigen, dedit 1 gr. ([14]57.)

    15. Mag. Petrus Sikch de Nuernberga, dedit .([14]58. in Ambrosii.)

    16. Mag. Stephanus Kuelandt de Rain, dedit 2 gross.

    17. Mag. Eberhardus Sleusinger de Gasmansdorff, dedit 2 gross. novos.

    18. Leonhardus Hartlieb de Monaco, dedit 3 gross.

    19. Mag. Iacobus Petscher de Monaco, dedit 1 gross.

    20. Mag. Martinus Lang de Landaw, dedit 16 den.

    21. Mag. Iohannes de Selgenstat, dedit 3 gross.

    22. Mag. Stephanus Stokar de Unholczing, dedit 16 den.

    23. Mag. Conradus Mengler de Chiczing, dedit 2 gross. [14]60°

    24. Mag. Michahel Menestörffer de Wyenna, dedit 17 den. [14]66. 3°

    25. Mag. Caspar Gäwnesdorffer de Wienna, dedit 3 gross. [14]60.3°. (Mortuus est.)

    26. Mag. Vitus Griessenpekch de Lannczhüta, dedit 3 gross.

    27. Mag. Udalricus Ras de Fischin, dedit 2 gross. [14]640.

    28. Mag. Laurencius Wisenhofer de Ingestavia, dedit 3 gross. [14]64.

    29. Mag. Georius Schoblin de Yesingen, dedit 2 gross. Boemicales, anno [14]64., feria secunda ante Katerine.

    30. Mag. Christofforus de Wyenna, dedit 4 gross., feria quarta ante Katerine anno 1464.

    31. Mag. Rupertus Chleyczer de Salina, dedit 3 gross. anno 1464.

    32. Leonhardus Aurifabri de Znaima925. [fol. 122v]

    Per Mag. Casparum Griessenpeckh decanum, anno etc. [14]65°:

    33. Mag. Werenhardus Perger de Stenz, dedit 2 gross.

    34. Michael Stigler de Eschenbach, baccalarius arcium.

    35. Mag. Werenhardus Schleicher de Weyssenhorn, dedit 3 gross. ([14]65to in vigilia Colomanni.)926

    Anno ut supra; scilicet [14]65°, sub Iohanne Spardorffer, medicine doctore, anno ut supra facultatis medicine decano, intytulata sunt supposita subscripta, licet prius audiverint lectiones, videlicet ad minus per annum:

    36. Mag. Iohannes Pledlinger de Pledling, dedit 1 gross.

    37. Baccalarius arcium Leonardus Aurifabri de Znoyma, dedit 1 gross.

    38. Nicolaus Blumenaw de Torn, dedit 1 gross.927

    Anno etc. [14]680, item in decanatu tercio domini doctoris Iohanis Spardörffer de Nuremberga, intitulata sunt supposita infrascripta, primo videlicet:928

    39. Wolfgangus Stichenpokch de Nusdarff, dedit 3 gross. (Mortuus doctor Paduanus in Grecz, anno Domini 1477., in die Visitacionis Marie.)929

    40. Iohannes Maelss930 de Brawnaw, dedit 3 gross.

    41. Cristoferus Molitoris de Weyttn, dedit 2 gross.

    42. (Mag.) Iohannes Schinnagl de Ratispona, dedit 3 gross.931

    43. (Mag.) Gregorius Weger de Wienna, dedit 16 den. secunda feria ante Bartholomei anno 70. 932

    44. Iohannes de Offennburg, arcium baccalarius, dedit 16 den. et bedello 4 den. anno Domini etc. 71.°, 8. die mensis Ianuarii. 933

    Anno Domini etc. septuagesimo primo sub decanatu Mag. Casparis Griessnpeckh, electi quinta feria post festum sanctorum martirum Tiburcii et Valeriani in decanum prefate medicine facultatis934, intitulandi infrascripti scolares935:

    45. Udalricus Rauch de Lu dedit 3 gross.

    46. Mag. Petrus Heymberger de Wimpina, dedit 3 gross.

    47. Michael Grauenawer de Wienna, dedit 3 gross. [fol. 123r]936

    In quarto decanatu domini Iohannis Spardörffer intitulata sunt ista supposita anno [14]71°.

    48. Mag. Ieorius Taler de Arnstarff, dedit 3 gross.

    49. Mag. Iohannes Tichltel de Grein, dedit 3 gross.937

    Anno Domini etc. [14]72. intitulata sunt infrascripta supposita in decanatu Mag. Nicolai de Ratispona:

    50. Mag. Georgius de Salczburga, dedit 16 den.

    51. Mag. Georgius Botschga de Dinckelspuhel, dedit 24 den.

    52. Mag. Martinus Doleatoris de Laybaco, dedit 3 gross.

    53. Mag. Iohannes Rorer de Wienna, dedit 3 gross.

    54. Mag. Iohannes Streininger de Egenburga, dedit 3 gross.938

    Anno Domini [14]720 intitulata sunt infrascripta in decanatu Mag. Iohannis de Säligenstat:

    55. Mag. Leonhardus Kurcz de Salczpurga, dedit 3 gross. tercia feria post omnium Sanctorum.939

    Anno Domini 73°,940 in decanatu Mag. Cristoffori Krewczer, intitulata sunt infrascripta supposita.941

    56. Mag. Andreas Starck de Herbipoli, dedit 3 gross. dominica post Invencionis sancte Crucis.

    Anno Domini 1474., in decanatu Mag. Michaelis Mänestarffer de Wienna, intitulatum est infrascriptum suppositum cum ceteris:

    57. Iohannes de Munsterberg, waccalarius Krakoviensis, dedit 3 gross. (ut non Magister, inferius ut Magister).

    58. Mag. Wolffgangus Haringseer de Wienna, dedit 3 gross. De istis dedi pedello 4 den.942

    59. Mag. Iohannes Tehenhepp de Newburga Claustrali, dedit 3 gross.

    60. Dominus Caspar de Leytschovia, dedit.

    Anno septuagesimo quinto, in decanatu Mag. Casparis Griessenpeckh, doctoris in medicina, infrascripta supposita matricule facultatis prefate incorporata:

    61. Mag. Ladislaus Orzaagvilag de Pozegawar, dedit 32 den.

    Anno [14]76°, in decanatu Mag. Iohannis de Saligenstat, intitulati sunt:

    62. Paulus Ursenpeck de Teckendorff, dedit 32 den. (Obiit 22. Maii.)

    63. Mag. Iohannes Flechtner de Herspergk, dedit 3 gross. Bohemicales tercia feria post Iacobi, anno 76. [fol. 123v]943

    In secundo decanatu Mag. Michaelis Mänestarffer, arcium et medicine doctoris, intitulatum est hoc infrascriptum suppositum facultatis medicine, anno 1477., in octava Corporis Christi:

    64. Mag. Iohannes Pilgram de Enczestarff maiori, dedit 32 den.944

    In decanatu Mag. Ioannis Tichtell ex Grein intitulatum est hoc egregium infrascriptum suppositum anno Domini 1478.:

    65. Arcium liberalium Mag. Ioannes Grassnikchell ex Munsterberg, nostra in universitate protunc astrologus expertissimus et profundissimus clarens. (Prius eciam est intitulatus.)945

    66. Item Mag. Petrus Franck de Wienna intitulatus est in vigilia Symonis et Iude, dedit 2 gross., 4 den. pedello, anno Domini 1478.

    67. Mag. Andreas Voperger de Wienna intitulatus est in vigilia Omnium Sanctorum anno Domini 1478., dedit 3 gross. et pedello 1 gross.

    Anno 1479., feria tercia ante Margarete intitulatus est:: 68. Mag. Sebaldus Hueber de Nurenberga, dedit 5 gross. et pedello nostro 1 gross. 946

    In decanatu domini doctoris Mag. Hermanni de Rotenburga intitulata sunt hec supposita:

    69. Item Mag. Ulricus Eberhardi de Neuburga Claustrali intitulatus est sabbato ante festum sancte Lucie anno Domini947 1479., dedit 2 gross. pro intitulacione et bdello nostro Friderico 1 gross.

    70. Item dominica die ante festum sancte Lucie Burckardus Barco de Mergenpurck intytulatus est anno Domini 1479., dedit 4 gross. facultati et bdello 1 gross.

    In decanatu Mag. Iohannis ex Säligenstat anno 1480 intitulatus est infrascriptus:

    71. Mag. Stephanus Geinperger ex Patavia, 21 den.

    In decanatu Mag. Georgii Schöblij de Yesingen secundo intitulatus est:

    72. Mag. Petrus Zeckel ex Cibinio, anno Domini, 3. die Novembris etc., dedit facultati 3 gross. et pedello 1 gross.

    73. Mag. Fridericus Gräsel ex Haidenham fuit intitulatus facultati medicine ipsa die Dorothee anno Domini 1481., dedit 3 gross. et pedello 1 gross.

    74. Udalricus Prüm ex Weysenpurg, arcium baccalarius, fuit intitulatus ipsa die Tiburcii et Valeriani martirum anno 1481., dedit 2 gross. 6 den. pedello. [fol. 124r]

    In decanatu Mag. Cristoferi Krewczer intitulatus est anno [14]81., feria secunda post Pangracii martiris: .

    76. Mag. Andreas Pusch ex Wyenna et dedit 3 gross. et pedello 1 gross.948

    In decanatu Mag. Michaelis Mänestarffer intitulatus est anno 81., in die sancti Martini, venerabilis:

    76. Mag. Symon ex Pulka nacionis Austrie et dedit 3 gross. et pedello unum.

    77. Mag. Wartholomeus Steber de Wienna est intitulatus in vigilia Purifficacionis Marie anno 1482. et dedit 3 gross. facultati et pedello unum.

    78. Mag. Petrus Gemps de Pfarkirchen intitulatus est in die Kathedre Petri anno 1482. et dedit 3 gross. facultati et 1 pedello.949

    In decanatu secundo doctoris Ioannis Tichtel ex Grein ad matriculam facultatis medicine infra nominata supposita sunt inscripta et primum quod fuit intitulatum anno Christi optimi 1482., postridie sancti Tiburcii martiris, fuit venerabilis videlicet:

    79. Mag. Ioannes Neuman ex Vienna Pannonie950,qui dedit facultati duos ad triginta den. et pedello den. 7.

    80. Secundum vero suppositum fuit arcium Mag. Leonardus Chuttner ex Posonio, qui fuit intitulatus anno Domini 1482., in die Albani martiris, id est 21. Iunii, qui facultati dedit den. duos ad triginta et pedello 7 den.951

    In tercio vero decanatu doctoris Ioannis Tichtel ex Grein, anno Domini 1484., die sequenti post Luce et medici et evangeliste, intitulatus ad medice artis facultatem est venerabilis et egregius arcium liberalium magister:952

    81. Mag. Martinus Stainpeys de Bienna953 dedit 32 den.

    82. Mag. Michael Eysäler ex Pruna, Circumcisionis Domini anno 1487., dedit 16 den., pedello 4 den.

    83. [Mag.] Wenseslaus Letoschneck ex Budweiß est intitulatus in profesto Brigide Virginis anno etc. 1487., dedit 3 gross., pedello 1 gross.

    Anno Domni M.CCCC.lxxxviii., 25. die Aprilis, intitulatus est:

    84. Mag. Valentinus Pellificis ex Corona, dedit facultati 4 gross. et pedello 1 gross.

    Anno Domini 1488°. intitulatus est:

    85. Georgius Hoperger ex Wienna secunda feria post Martini, dedit facultati 48 den. et pedello 11 den.954

    Anno Domini 1490., 24. die mensis Octobris, intitulatus est:

    86. Mathias Sekeresch de Ilmatz, arcium baccalarius, dedit facultati 24 den. et bedello 8 den. [fol. 124v]955

    Anno Domini M°. CCCC°. Ixxxxiii., feria tercia ante festum sancti Bartholomei, intitulati sunt infrascripti baccalarii arcium:

    87. Item primus nominatur Iohannes Rincklj ex Poltringen, dedit facultati 24 den. et pedello 8 den.

    88. Secundus nominatur Gregorius Hofstetter ex Ravenspurck, baccalarius Tybingensis, dedit facultati 24 den. et pedello 8.956

    89. Anno Domini 1495. Iacobus Pincerna ex Nova Civitate Carniolae anno a natali Christiano quinto supra milesimum quadringentesimum nonagesimum, die sequenti post Lucie, hora undecima, intitulatus sub medicine doctore Ioanne Benedicto ex Grina, quem vulgus nominat Ioannem Tichtel ex Grein, qui tempore prenominato ex dominis deputatis ab universitate pro eiusdem reformacione in moribus et doctrina plenam habuit provinciam ab eisdem deputatis rerum facultatis medicine regendarum. Dedit pedello 4 den. Viennenses, facultati 2 gross. Bohemicales. Actum postridie Lucie et Ottilie Virginum.957

    Iste Iacobus Pincerna, alias Sketa dictus, postposito studio huius medice facultatis utrique juri se addixit, cui diligentem operara dato, relicto hoc florentissimo Viennensi gymnasio. sese in Urbem contulit, ubi et sacris initiatus est et cardinali958 familiaris et charus factus, nomen bonum, ut pote vir multarum disciplinarum peritus, consecutus est.959 [fol. 125r]

    [1496/ 1497]

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899


    Notes
    895 Randglosse am linken Seitenrand: Die folgende Seite Fol. 119r ist leer gelassen. Handwechsel.
    896 Die folgende Seite Fol. 119r ist leer gelassen. Es folgt Handwechsel: Von der Hand des Mag. Iohannes Nemann de Vienna.
    897 Ein Satz wurde begonnen aber nicht zu Ende geführt. Die übrige Seite wurde frei gelassen.
    898 Handwechsel.
    899 Dieser Satz wurde nachträglich als Randglosse eingefügt, dann aber durchgestrichen.
    901 Hier schließt das erste von Mag. Martinus Guldein angelegte Verzeichnis, es wurde deshalb ein Strich gezogen. Die folgenden Namen sind größtenteils eigenhändige Einzeichnungen der Doktoren.
    902 Handwechsel.
    905 Neben diesem Namen wurde in selber Schrift noch ein zusätzlicher Eintrag gemacht, welcher aber unleserlich, da er gestrichen wurde, ist.
    906 Handwechsel.
    907 Zuerst stand Nikolaus.
    908 Handwechsel.
    910 Handwechsel.
    911 Handwechsel.
    912 Handwechsel.
    913 Handwechsel.
    914 Handwechsel.
    915 Neben den nächsten Eintrag wurde ein Nota bene gesetzt.
    916 Handwechsel.
    917 Nur dieser eine Magister ist von Mag. Martinus Guldein eingetragen worden, die anderen haben sich zumeist eigenhändig eingeschrieben oder sie sind von den betreffenden Dekanen inskribiert worden.
    918 Die unter Nr. 6, 7 und 8 aufgeführten Magister sind von einer Hand eingetragen.
    919 Darunter wurde noch der Teil eines Namens geschrieben, danach aber gestrichen: Mag. Gregori.
    920 Gestrichen: In decanatu Mag. Pangracii Kreuczer de Traesenmaur anno etc. [14]70.:16. Iohannes de Offenburg, baccalarius in artibus, dedit 16 den
    921 Handwechsel.
    922 Diese ersten neun Scholaren sind noch unter dem Dekan Guldein eingetragen worden, was im Original durch eine Klammer und die dabei stehende Jahreszahl 54 bezeichnet ist.
    923 Es wurde ein Strich gezogen.
    924 Die Aufzählung dieses Namens wurde gestrichen.
    925 Wurde mit dem Beisatz: „post hoc stat intitulatus“ gestrichen.
    927 Es wurde ein Strich gezogen, dann folgt Handwechsel.
    928 Es scheint niemand intituliert worden zu sein, da die folgenden Namen durch einen feinen Querstrich von dieser Aufschrift geschieden sind.
    930 Zuerst stand Molitoris.
    931 Handwechsel.
    932 Handwechsel.
    933 Es wurde ein feiner Strich gezogen.
    934 Wurde unterstrichen: „martirum Tiburcii et Valeriani in decanum prefate medicine facultats”.i
    935 Handwechsel.
    936 Handwechsel.
    937 Ein feiner Strich wurde gezogen, es folgt Handwechsel.
    938 Handwechsel.
    939 Handwechsel.
    940 Zuvor stand: „in decanatu“, wurde dann aber gestrichen.
    941 Daraus korrigiert: intitulatum est infrascriptum suppositum.
    942 Einige Zeilen wurden frei gelassen, es folgt Handwechsel.
    943 Handwechsel.
    944 Handwechsel.
    946 Handwechsel.
    947 Das folgende Wort wurde gestrichen.
    948 Handwechsel.
    949 Handwechsel.
    950 Eigenhändige Eintragung; das Übrige von Tichtels Hand.
    951 Handwechsel.
    952 Handwechsel.
    953 Eigenhändig.
    954 Handwechsel.
    955 Handwechsel.
    956 Handwechsel. „Anno domini 1495“ wurde zentriert geschrieben und vergrößert.
    957 Die restliche Seite ist freigelassen, Handwechsel.
    958 Es wurde Platz für den Namen gelassen.
    959 Der letzte Absatz ist von späterer Hand, die auch auf Fol. 126r den Nachtrag verfasste, hinzugefügt.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.