Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[24. Mai 1442] Item 24. die mensis Maii congregata fuit facultas ad deliberandum super articulis infrascriptis et primus erat iste: Ad recipiendum computum a decano precedenti; quod factum fuit secundum tenorem articuli et fecit computum et resecatis expositis presentavit michi 3 flor. auri et 80 den. et non plus.162
Secundus articulus163 fuit ad videndum, qualiter debita facultatis a creditoribus exigantur. De isto articulo fuit conclusum, quod Mag. Iohannes Pawngarten, qui obligatur 9 libr. den., deberet dare recognicionem cum signeto suo, quod infra hinc et festum sancti Georii proxime futurum vellet persolvere, et ita ipse assumpsit voluntarie. Sed Mag. Iohannes Czeller assumpsit eciam voluntarie, quod ipse vellet persolvere debita sua ante finem decanatus mei vel ad longius in proximo computo vellet reddere personaliter solucionem.
Sed de Mag. Heinrico Stoll conclusum fuit, quod deberem debita ab eo exigere, quia peccunia est pauca, qua obligatur, et ipse est bene in solvendo.
Tercius articulus164 fuit ad providendum de locacione domus facultatis. De isto articulo conclusum fuit, quod domum deberem locare domino doctori Iohanni de Aych pro censu priori et deberem excipere usum stube magne pro congregacionibus facultatis, ymo proximam congregacionem deberem facere ad eandem stubam.
Quartus articulus165 fuit ad deliberandum, an statuta facultatis sint legenda scolaribus. De isto articulo fuit conclusum, quod deberent eis legi in domo facultatis in octava Corporis Christi et ad eundem diem deberet fieri congregacio facultatis ad eundem articulum et ad alia, si que occurrerent, et ita facere intendo in Christi nomine.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.45, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.2.45/charter>, accessed at 2024-05-06+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success