useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.2.60
Signature: 1.2.60
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
9. Februar 1444
Sitzung vom 9. Februar 1444  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501

    x

    [9. Februar 1444] Item die Solis 9. Februarii convocati fuerunt doctores singuli ad domum facultatis ad expediendum articulos sequentes: Primus ad recipiendum computum a precedenti decano Mag. Heinrico Stoll, quem computum tunc fecit in presencia omnium doctorum facultatis nostre; quo facto, deductis expositis per eum, remanserunt 29 flor. Ungaricales solvendi per eum, ad quorum solucionem petivit sibi dari terminum; qui datus fuit sibi sicut petivit et terminus sibi datus habetur in principio presentis folii scriptus per eum manu sua propria.

    Secundus articulus, an expediat facultati laborare pro celebracione anathomie ista vice, pro qua fienda instabant aput decanum quidam doctores juniores et alii. 185Et facta induccione placuit concorditer omnibus, quod laboraretur aput Magistrum civium et judicem civitatis pro supposito et quod fieret anathomia et pro execucione istius fuerunt deputati Mag. Michael de Schrikch et Mag. Michael Gresel, qui assumpserunt istum laborem; sed de expensis, lectore, loco et instrumentis ad hoc necessariis nichil fuit conclusive dictum sed suspensum, quousque de certitudine suppositi haberetur responsio a civibus.

    Tercius articulus fuit ad cogitandum, qualiter libri facultatis non cathenati in maiori custodia servarentur, ne sic distracti jacentes perdantur. Et tactis pluribus modis placuit facultati ista vice, quod Mag. Iohannes Czeller et Mag. Michael Gresel, doctores in medicina, conspicerent predictos libros, qui essent cathenandi aut ligandi, si in sexternis aliqui essent ibi, quod illos conscriberent et seorsim ponerent, alios vero minus utiles aut inutiles eciam seorsim componerent; quod assumpserunt faciendum. Quo facto tota facultas una die vacante convenirent et conspicerent commissam ordinacionem et consequenter disponerent ita fiendum esse aut aliter et postea demandaretur execucioni.

    Item tunc dedi Mag. Heinrico Stoll 4 den., quos tenebatur sibi facultas post computum. [fol. 14v]186

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899


    Notes
    185 Randglosse:
    186 Am Seitenanfang wurde mit anderer Schrift anathomia geschrieben.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.