useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.2.79
Signature: 1.2.79
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
15. Juli 1446
Sitzung vom 15. Juli 1446  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501

    x

    [15. Juli 1446] Item die Veneris216, 15. mensis Iulii, congregata fuit facultas ad deliberandum super articulis subscriptis: Primus ad cogitandum, quomodo libri facultatis in maiori habeantur custodia et ut fiat ordinacio, quod melior ad eos habeatur aditus. De isto articulo conclusum fuit et de prima eius parte, quod habeantur pro futuro in maiori custodia, scilicet quod cathenandi cathenentur et pulveres excuciantur et fiant alia pro conservacione eorum necessaria sub expensis facultatis. De secunda parte articuli istius conclusum fuit, quia non videbatur dominis doctoribus, quod locus, ubi tunc reponebantur libri, esset aptus pro comuni aditu propter plura motiva ibi tacta, quare concorditer conclusum fuit, quod fieret una libraria nova in curia circa fontem, ubi alias fuit parvum comodum, et execucio istius articuli commissa fuit decano et Mag. Iohanni Zeller. Postea ex certis causis facultas revocavit hec.

    Secundus articulus ad deliberandum de locacione domus facultatis pretacte et steura de eadem civitati 217persolvenda. De prima parte istius articuli conclusum fuit, quod domus locaretur domino Iohanni Hutt de Feucht etc., qui eciam protunc aliquas in ea habuit habitaciones, pro censu priori, scilicet 8 libr. den.; si vero nova fieret libraria et habitaciones pronunc per eosdem libros occupate unacum stuba annexa si militer sibi locarentur, quod tunc census secundum hoc augeretur juxta decenciam.

    De secunda parte istius articuli, scilicet de steura, conclusum fuit, quod de hoc fiat bona deliberacio et quod respiciantur privilegia universitatis, si qua ibi sint, que suffragentur facultati pro libertacione domus, et quod eadem conscribantur et per omnes doctores facultatis presententur in consilio; quod si hec non suffecerint, petatur adiutorium domini Regis protunc principis patrie etc.

    Tertius articulus, qualiter sit obviandum empericis et aliis contra statuta et ordinaciones facultatis practicantibus, et fuit conclusum, quod fieret incepcio in nostris et juratis facultati et fuit tunc nominatus Albertus quidam, baccalarius medicine, qui per plura tempora publice practicavit contra juramentum suum facultati prestitum. Placuit eciam tunc, quod idem Albertus in proximo consistorio citaretur ad dominum rectorem universitatis nomine tocius facultatis ad compellendum eum satisfacere juramento suo, quod commissum fuit decano et Mag. Iohanni Zeller prosequendum.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899


    Notes
    216Veneris wurde darübergeschrieben (nachträglich?).
    217De eadem civitati wurde nachträglich eingefügt.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.