useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.3.235
Signature: 1.3.235
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
30. Oktober 1515
Sitzung vom 30. Oktober 1515  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558

    x

    [30. Oktober 1515] Die Martis, que erat 30. Octobris, fuit convocata et congregata facultas ad audiendum Mag. Ioannem Winczelhawßer ex Stutgardt, qui in facultate coram dominis doctoribus constitutus petiit se admitti ad examen pro licentia in eadem, facta dispensatione super baccalariatu et responsionibus ac defectibus lectionum, si quos acceperit.

    Concludunt domini, quod prefatus Mag. Ioannes ad adipiscendum doctoratus gradum laborem ac sudorem non fugiat, uti strennuum et fortem militem decet, cum pravium et honoris titulus solum laborantibus et merentibus detur, et cum honore, labore ac difficultate acquiri debeat; arduum enim ac difficile virtutis opus et quod via congrua, trita ac hactenus a maioribus observata procedat. Quare concludunt in hanc formam et modum:

    Primo quod domini cum eo super responsionibus et defectibus lectionum, si quos acceperit, pie ac gratiose dispensent propter multas causas et presertim, quia post paucos dies abiturus erat in Ungariam, quare hyemem nivosam timebat.

    Secundo quod Mag. Ioannes prefatus in sua petitione exauditus sit tali ordine, modo, pacto ac conditione a maioribus observatis, scilicet ut primo respondeat pro baccalariatu, quo adepto admissus sit ad respondendum pro licentia. Tertio quod Mag. Ioannes solvat cuilibet doctori pro examine baccalariatus et pro licentia summam pecuniariam in statutis facultatis expressam.409

    Mag. Ioannes Winczelhawser vocatus, hec ex decano accipiens, annuit et illa hora pro baccalariatu examinatus, admissus et a decano nomine facultatis in stuba domus medicorum, quia super actu dispensatum fuit, cum omnibus lucribus ac iuribus hunc gradum concernentibus in baccalarium medicine creatus est. Dedit cuilibet doctori, qui novemerant, — dominus doctor Ioannes Cuspinianus, qui decimus erat, ab eo nihil accepit — ½ flor. Ungar., et pro prandio, quia super actu baccalariatus dispensatum fuit, cuilibet doctori 4 sol. Dedit facultati 1 flor. Ungar.; facultas quoque 1 flor. Ungar, accepit, quem magister pro actu presidenti dare debuisset.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904


    Notes
    409 Wechsel der Tinte aber selbe Hand.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.