Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[26. Oktober 1517] Die 26. mensis Octobris magnificus dominus rector Cristofferus Kilber, theologie professor, tota convocata universitate sub iuramento et penis maioribus eiusdem, ascendit ad arcem Vienensem, ubi coram Imperatoria Maiestate Cesariisque consiliariis lamentabiliter lingua proponebat materna universitatis aggravamina ex parte reverendissimi domini episcopi Viennensis, qui contra privilegia achademie et consuetudinem laudabilem observatam ultra centum et quinquaginta annos, intromittebat se in iurisdictionem sacerdotum universitati incorporatorum, testamenta apud se approbari volebat, portionem canonicam cupiebat.Conquerebatur etiam idem dominus rector de civibus Viennensibus et iudice ex parte doctorum facultatis iuridice et saluberrime medicine, quibus ratione victualium et familie eorum privilegia universitatis non suffragabantur. Preterea dominus iudex Viennensis supposita nostra universitatis captos pro suo libito retinebat ultra constitutum tempus. Hec et alia Imperialem moverunt Maiestatem; hilari vultu promisit, adversariis nostris etiam auditis, rei expeditionem. Cum autem non longe post se Cesarea Maiestas ad Novam recepisset Civitatem, negocium aulicis suis consulibus, vulgo “hoffrichter" seriose commisit, qui optimi viri tentarent concordare partes mediis congruis. Cives responderunt, se vehementer admirari de accusatione nostra minus iusta, cum tamen in nullo contra universitatem atque doctores eiusdem agerent; quare magnificus rector mandavit decanis, facultates congregarent atque aggravamina easdem concernentia sub penis maioribus universitatis sue Magnificentie presentarent.
Fuit ergo congregata facultas ad edes domini decani sub iuramento.465
In qua congregatione conclusum est, quod daretur ad manus magnifici466domini rectoris copia inscriptionis, quam domini doctores in emptione immobilium civibus dare cogebantur, et quod dominus rector illam copiam presentaret consulibus aulicis una cum articulis sequentibus. Quod et dominus rector magnificus diligentissime procuravit.
Sequuntur aggravamina doctorum facultatismedice.467
Primo uxores doctorum testamenta coram civibus approbare coguntur, sicut fecit Cuspinianus, Doctor Neuman, Doctor Preyss.468De testamento Marchardi idem fuit requisitum a civibus ab uxore eius relicta, nisi rector prevenisset, sub rectore Kilber.
Secundo doctores petunt eis suffragari privilegia ratione exactioniscivium.
Et petunt doctores, etiam si debeant dare exactiones sture, cum eis debita modestia non graventur super alios cives et ultra valorem bonorum ipsorum contra privilegia universitatis. [fol. 78r]469
Doctores non habentes vineas petunt eis intromitti sub certa honesta mensura vinum, cervisiam etc. ad victum, quamvis etiam teneantur aliis habentibus vineas, de quibus sturam dant, vinum et cervisiam aliaque victus necessaria virtute privilegiorum intromittere.
Item doctores gravantur respondere in “schranna" de bonis immobilibus, non coram ordinario eorum iudice, et vigore inscriptionis in actionibus realibus civibus respondere coguntur.
Sepe cives requisiti non intromittunt cervisiam donatam doctoribus, mensura etiam parva; per rectorem magister civium requisitus non intromisit, in acetum conversa foris manens.
Item summe gravantur in uno articulo inscriptionis, isto videlicet casu, quo doctor in aliquo cives lederet, puta si rector et civitas discordarent, non velit contra cives consulere neque interesse et assidere rectori, quod est contra iuramentum uniuscuiusque.
Et casu, quo aliquis doctorum habens domum lederet qualitercumque cives incurrendo indignationem eorum, vigore inscriptionis infra annum obligatur vendere domum suam; quod si non faceret, magister civium vigore inscriptionis potest vendere. Ideo petunt doctores in hoc eis privilegia suffragari.
Item vigore inscriptionis uxores doctorum, liberi totaque ipsorum familia contra privilegia470potestati civium subiciuntur.
Item doctores gravantur in hoc, quod ipsi coguntur certam summam peccunie dare supremo camerario civitatis in emptione domorum.
Item mittunt ad doctores non habentes bona immobilia neque vineas neque domos, sed sola practica viventes, pro sturis et exactionibus, cum tamen nullum habeant Stipendium neque prerogativam a civibus. Familiam doctores petunt ipsorum liberam, cum per pontem transeant, a theolonio.
Summe gravantur in hoc doctores, quod vigore inscriptionis coguntur renunciare privilegiis universitatis. [fol. 78v]472
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.286, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.3.286/charter>, accessed at 2024-05-03+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success