Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[25. Jänner 1518] In die Conversionis beati Pauli apostoli, que erat 25. Ianuarii, facultas in domo medicorum convenit propter sequentem articulum:
Domini doctores Pesserer et Mandl ex commissione regiminis decanum vocare fecerunt ad edes doctoris Georii Mandl. Cui proposuere, quomodo ex peregrinis et longinquis terris patientes quosdam prefatus Wilhelmus haberet, qui a cura cum eis inchoata ab eodem recedere non vellent. Qua de causa nobis regimen per personas eorum dicat, quod facultas habeat pacientiam cum Wilhelme Pesserer usque ad festum Penthecostes.
Decanus, quia totam facultatem negocium hoc cernere advertens, hec facultati referre dominis doctoribus respondit et demum dare responsum, et fuerunt grati. Hec decanus facultati insinuavit, cui placuit et conclusum est, quod daretur supplicatio ad dominos regentes, in qua declaretur ipsis, quomodo talis patientia cum Vuilhelmo Pesserer usque ad Penthecostes privilegiis atque decreto proximo regiminis contraria esset, facultatique atque doctoribus omnibus opprobriosa; quare facultas adhuc humiliter petat, iuxta decretum eorum proximum practicam eidem interdicere dignentur. Ad quam supplicacionem nostram scriptum est: “Maister Wilhalm Pesserer furzuhalten", que tamen ei non fuit presentata, sed in cancellaria remansit, quam post certum tempus decanus in eadem invenit et ad ladulam posuit facultatis. Dedimus et aliam supplicationem repetendo petitapriora. Nihil hucusque responsum nobis est. [fol. 81v]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.302, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.3.302/charter>, accessed at 2024-05-03+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success