useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.3.310
Signature: 1.3.310
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
14. April 1518
Sitzung vom 14. April 1518  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558

    x

    [14. April 1518] Anno Nativitatis Cristi 1518, die 14. Aprilis, more solito electus est in medice facultatis decanum Ioannes Entzianer,artium et medicine doctor, et decanus precedens presentavit presentanda, precedente honesta computatione.

    Per illam mutationem fuere plures congregationes facultatis propter duo gravamina. Primum pro expulsione empericorum vigore privilegiorum, que sacratissima Maiestas anno preterito facultati medice in Thermis gratiose concessit, et contra plures privilegia processerunt, qui vero habuerunt fautores superiores; tamen facultas multum militavit contra unum Iudeum baptisatum in alto Foro, qui a dominis de regimine fuit prohibitus a practica sua. Ultimo devenit, quod facultas medica e regimine habuit specialem commissionem a Caesarea Maiestate, ut ille homo non deberet admitti. Predictus Iudeus habuit quasi consimilem et omnino nobis oppositam. Dominis de regimine, quorum rnagnam partem pro fautoribus suis habuit, tale datum fuit decretum, quod velint ambas commissiones quam citissime per postam Cesaree Maiestati mittere, et quod finalem daret sententiam; ubi hucusque nihil est factum. Deus nostros contrarios mala eorum sententia avertat, ut fructuosam pro nostra facultate commissionem loco sententie consequamur, ut zizania a tritico separetur. [fol. 85v]

    Secundum aggravamen domus nostra. Domus facultatis media mutatione ex incensione aliarum domorum est concremata, quare facultas multum perterrita, cum non ultra 4 flor., sicuti testatur decanatus precedens, in archa habuit; ob id coacta facultas, a viris clarissimis burse Lilie superintendentibus, videlicet doctore Wilhelmo Bulhaimer495et doctore Symone Latz, 100 flor. accepit, ut domum predictam resarcire possit. Hiis centum florenis non potuit facultas perficere, de quibus omni anno pro censu dabit 5 flor., sicuti sonant desuper littere, integram structuram. Supervenit clarissimus dominus doctor Michahel Pregarter Panonius, qui eam domum convenit ad dies vite sue, sicuti sonant littere contractus sui, omni anno per 15 flor. Ren.; defalce[n]tur omni anno 10 flor. et reliquos 5 dabit pro festo Cosmi et Damiani et reliquis complendo necessitatibus. Et predictus decanus in festo Colomani, die 12. Octobris, de omnibus acceptis et principaliter de duobus centum flor. Renensibus; residuum vero electo, cum presentandis aliis, decano future hyemis presentavit. Et copie omnium actorum sunt in facultatis ladula, et remansit pecunia 24 flor. Ren., 4 sol. 8 den.496 [fol. 86r]497

    [1518/ 1519]

    Quintus decanatus Doctoris Guilhelmi Puelinger.498

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904


    Notes
    495 Gemeint ist Dr. Johannes Pilhaymer.
    496 Vermerk am unteren Seitenrand.
    497 Handwechsel.
    498 Wurde am oberen Seitenrand zentriert eingetragen.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.