useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.3.328
Signature: 1.3.328
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
12. April 1522
Sitzung vom 12. April 1522  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558

    x

    [12. April 1522] Anno Domini etc. XXII., die Aprilis duodecima, post annum pestilenticum, rursus in decanum fuit electus doctor Wilhelmus Puelinger ex Wising, cui praedecessor suus, doctor Pielhamer, 33 den. presentavit. Facto per eundem computo, doctor Preyss nomine doctoris Neuman et Wentzelhawser, qui in peste obierant anno 1521, racionem facere cepit, sed non complevit ob schedas et registra, ut dicebat, domi missa; obligabatur tamen, facto cursorio computo, 18 sol. 18 den. et non solvit, quia se rursus racionem de singulis facturum dicebat et promittebat ad nutum et vocacionem decani et sui antecessoris. Salvi post pestem manserunt in facultate sequentes doctores:526

    D. Wilhelmus Puelinger ex Wising,

    D. Iohannes Prawn Brutenus,

    D. Iohannes Entzianer527,

    D. Georgius Tannsteter,

    D. Simon Latz,

    D. Iohannes Pilhamer528,

    D. Ioannes Gastgeb,

    D. Leopoldus Jordan;

    regnante tunc invictissimo et potentissimo Carolo V.529, Regecatolico et Cesare gloriosissimo eiusque fratre Ferdinando, Principe Hispaniarum et archiduce Austrie, Burgundie etc. per universas hereditarias Austriacas provincias, Athesim etc.

    Mediolanum imperio forti manu tunc restituitur. Elvecii Gallo se subiugant et confederacionem contra Cesarem faciunt, quos Deus omnipotens partim fame partim armis et aeris inclemencia ad montana et alpes iuste sustulit, dum arci Mediolanensi victualia subministrare conarentur. Recepta a Gallo 200.000 coronarum.

    Carolus illustrissimus hoc vere rursus Hispanias ingreditur, Regis Anglie filiola seu affine in uxorem ducta; Adrianum Tortusiensem in summum pontificem electum ex Hispanis visitat, nam eum aliquamdiu in Hispania prestolatus erat, in urbem Romam ducit, intronisat et in possessionem mittit,530occupato prius castello sancti Angeli a capitaneo Caesaris, vicerey dicto, qui Neapolim nomine Cesaris regebat et Siciliam utramque. Vadit Pontifex et Caesar in urbem simul pro corona531 ita volente Deo. [fol. 90r]

    Anno 1521 sevus Turcarum tyrannus Belgradum in Ungaria occupat, seviente peste per Universum imperium et pulchram Viennam. Fugerant pene omnes doctores, paucis relictis, ad montana Stirie et Carinthie, desiderata et amissa sunt hominum fere 10.000532Vienne, non fuit in alicuius hominis memoria tam cruenta lues.

    Ducatus Wirtenbergensis provinciis Austrie per Carolum invictissimum Cesarem accumulatur et fratri Ferdinando regendus datur, Udalrico duce bellica manu expulso, non obstantibus et Galli et Elveciorum potentissimis subsidiis.533

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904


    Notes
    526 Die Aufzählung der folgenden Namen erfolgte zentriert.
    527 Hier folgte D. Iohannes Pilhamer, wurde aber gestrichen und an einem späteren Platz eingetragen.
    528 Wurde nachträglich eingefügt.
    529 Im Original Carolo Vi.
    530 Im Original durchgestrichen: in urbem Romam ducit, intronisat et in possessionem mittit.
    531 Im Original durchgestrichen: Pontifex et Caesar in urbem simul pro corona.
    532 Korrigiert aus 200 000.
    533 Handwechsel und Vermerk am linken Seitenrand. Von hier bis zum ersten Absatz der nächsten Seite wurde am linken Seitenrand ein senkrechter Strich gezeichnet.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.