useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.3.375
Signature: 1.3.375
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1. September 1529
Sitzung vom 1. September 1529  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558

    x

    [1. September 1529] Hoc anno circa festum S. Egidii crudelissimus hostis ille Imperator Thurcarum, postquam magnis laboribus per Iunium, Iulium et Augustum menses copiosissimum suum exercitum — habuit enim ad quatuor centena milia equitum et peditum et naves trecentas, quibus naserani milites, ut ipsi vocant, navibus pugnantes vehebantur — per Savum traiecisset, is enim fluvius maxime inundans accelerate itinerationi versus Austriam maximo impedimento fuit, nobis vero saluti — iterum Budam ascendit. Qui quum ibidem castrametatus esset, paucis diebus mansit. Nostri enim milites Budensibus in auxilium et custodiendum castrum missi, fide Thurciana decepti, sub condictione salvi conductas et libera manumissione in maximum timorem propter ingentem hostis copiam lapsi, etsi prius in quatuor expugnationibus hostem fortiter depulerint, in manus Thurcarum Imperatoris civitatem et castrum dederunt. Milites autem nostri, spe salvi conductus promissi, Budam egredientes, Viennam repedaturi inermes omnes miserabiliter a Thurcis trucidantur. O Greca fides, non fides sed dolus et perfida deceptio et circumventio! O boni Cristiani! huic perfido et crudeli hosti fidem dare nolite, sed animis vestris ducite, vobis honestius vestreque patrie, uxoribus et liberis melius esse pugnando mori, quam inermes crudeliter occidi vel in perpetuam servitutem duci. Occupatis ergo Buda et Castro mox recta via versus Viennam ascendit [fol. 108v], exercitum suum per varias vias dividens ad pagum Schwechat venit et ibi 24. Septembris castra ponere incepit et 26. eiusdem circa meridiem in Vienna per muros circa Symring tentoria figere visus est et a ripa Danubii ad sanctum Paulum usque ad ripam in Nusdorff totam Viennam circumvallavit et Danubium suis naseranis obsedit ita, ut nemo hominum vel egredi vel ingredi potuerit et sic ingenti exercitu hanc nobilissimam urbem Viennam usque ad 16. Octobris obsedit, in qua nocte clam cum omni exercitu abiit, relicta Vienna cum suis salva. Omnipotenti optimo maximo sit laus et honor per secula! Quid autem mali damnive per totam Austriam igni ferroque villis, pagis, cenobiis, edibus sacris, utriusque sexus hominibus a cunabulis usque ad decrepitos et pecoribus intulerit, dominus doctor succedens decanus notabit. Oro igitur Te, clementissime Deus, ut iram Tuam, quam iuste peccatis nostris meremur, a populo Tuo avertas atque flagellum hoc, crudelissimum Thurcam, et Tui nominis et populi Tui hostem infensissimum a dorsibus nostris subtrahas et nos, quos preciosissimo sanguine et amarissima morte liberasti, sub piissimis tuarum immensarum miserationum alis protegas, custodias atque foveas Amen. [fol. 109r]616

    [1529/ 1530]

    Decanatus tercius Doctoris Ioannis Gasstgeb.617

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904


    Notes
    616 Handwechsel.
    617 Wurde zentriert als Überschrift eingetragen.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.