Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[22. März 1532] 22. Marcii rursus habetur congregatio et per decanum tria proposita expediuntur.
Primo dominus doctor Homerus Tychl petens ad facultatem admitti, praestito iuramento, ut moris est, admittitur; dedit facultati 6 sol. den.
Secundo doctori Sigismundo Haselreitter designatur articulus sive punctum; contigit autem ei aphorismus 3, lib. 4 afforismorum. Promisit solutionem in triduo doctoribus. Tercio affuit Mag. Andreas Perlachius tria petens: Primo literarum Colimicianarum copias; secundo, ut facultas eum sine ignominia aut amplius in promotione non suspenderet; tercio, uti doctores aliquod invenirent medium, quo illa controversia sopiri cum adversario posset. Cui paucis, inito prius consilio, facultas respondit, quod Perlachius multis ex causis deberet acquievisse sanis doctorum consiliis; sed quoniam ipse omnia leviter, facultas autem altius perpendisset, proinde adhuc peterent doctores, ut ad tempus quiesceret Perlachius, quoad [fol. 115v] amici ipsius Tannstetter scriberent, quia tempus mitigat iram. Spes esset non parva, Colimitium a suo posse avocari instituto. Ea tum in re, sive diffamarent sive non litere Colimiciane661, facultas nihil Perlachio promitteret nec quid promittere vellet, quoniam, quicquid faceret facultas, hoc ageret pro intertenendis et conservandis privilegiis suis. Si vero Perlachius hac responsione non esset contentus, placuit doctoribus, uti Perlachio darentur literarum copie, quae ipsi tamdiu denegate fuissent, uti evitarentur controversie et lites inter alumnos facultatis; praeterea uti non daretur nove cuiusdam contentionis atque inimiciciarum occasio, quam esse plane sopitam facultas credidit, pullulantem vero rursus, quantum in se foret, occultare ac662sopire voluerit propter conservandam amiciciam atque concordiam in suo gremio et alumnis. Hiis auditis, Perlachius abiit, consilium, ut antea, initurus cum amicis suis, posthac responsurum se ad hoc promittens. Postero autem die rediit Perlachius ad decanum copias literarum petens, quas decanus ex superiore facultatis conclusione atque communi doctorum consensu dare promisit. Verum omnibus modis futuram intercipere litem663 conabatur, idque protestatur et in posterum protestatum esse vult, ne daret ullam partibus litigandi occasionem et Perlachium alia proposita via componendi negocii gratia distulit in crastinum, quae erat 24. dies Marcii, videlicet dominica Palmarum. Qua in re, cum nihil expedire posset, per publicum universitatis notarium transscriptas literarum copias Perlachio, ut se adversus Colimicium defenderet, dedit concessitque in quam rem facultas consenserat, uti dictum est. Quia vero ea scriptura videbatur esse actionis loco, videant igitur partes; facultas suum fecit officium. Et iustam remorandi Perlachium causam nunc habet, quoadusque inceptum litis 664negocium finiatur et Perlachius se de obiectis ignominiarum notis depurget. Summus rerum conditor equitati adsistat eamque tueatur, ut iusticia suum sortiatur progressum et iustior vincat.665
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.393, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.3.393/charter>, accessed at 2024-05-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success