useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.3.396
Signature: 1.3.396
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
6. Mai 1532
Sitzung vom 6. Mai 1532  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558

    x

    [6. Mai 1532] 6. die Maii anno ut supra iterum accersiri iubentur medice artis doctores ob Perlachii instanciam. Qui posteaquam ad nostram intromissus est congregacionem, illico facultati compendiosam obtulit scripturam, in qua doctores plurimum rogabat cum graciarum actione precabaturque: quoniam antea sibi Collimicianarum literarum copias, quamquam inviti, dedissent, iustum nunc pariter et equum videretur, uti suam quoque excusacionem ad obiecta praefati Tanstetter, seu honoris sui, ut aiebat, defensionem benigno suscipere animo velint. Moxque duos produxit libellos iuste quantitatis, unum latino, altero vero germano conscriptum idiomate. Quibus accurate diligenterque inter nos tantum atque adeo in conclavi nostro lectis, auditis perpensisque, placuit omnino doctoribus, ut hec, que in hiis libellis continerentur, omnino secreta et occulta manerent. Preterea Mag. Andree Perlachio omnibus modis silencium ea super re iniungeretur et quod nihil interea temporis attentaret molireturve, nec quid — quia res tantum, ut speraremus, apud collegium tacite ageretur — cuiquam de [fol. 117r] exhibita facultati scriptura sive purgacione sua aut diceret aut divulgaret, quandoquidem facultas iamiam maturo meditaretur animo literas, easque bona ex parte absolvisset, quas brevi datura ad Collimicium argumentis et persuasionibus operam navando tentandoque pro virili sua, an aliquomodo Georgium Tansteter, confratrem atque collegam nostrum, ab instituta rursus querela et lite avocare amovereque posset, remque omnem inter ipsum et Perlachium, siquid aduc discordie superesset, amice componi complanarique citra strepitum indubie sperabat. Est preterea in eadem congregacione a doctoribus unanimiter conclusum, quod exhibiti duo a Perlachio libelli tamdiu in archa facultatis summa cum diligencia custodirentur nec alicui eosdem videndi facultas daretur, quoad bonum optatumque, quod quidem omnes avide expectabamus, responsum a nostro fratre consequeremur. Quod si fieret, uti partes, nobis suadentibus, concordiam inirent, visum est collegio in perpetuam rei memoriam omnia eiusmodi scripta ultro citroque transmissa in ignem conicere, penitus delere atque in cinerem convertere, ut omnis deinceps contentionis et controversie occasio cessaret atque nemini posthac huiusmodi littere seu scripta in manus venire possent. Perlachium vero suam quantocies pecierat promotionem, ad tempus aduc differre iubent.

    Pro literis ad clarissimum dominum doctorem Tanstetter conscribendis dedi 4 sol. den. et magistro postarum, ut easdem sibi presentaret, 16 den. Facit 4 sol. 16 den. [fo. 117v]

    .Die Mensis . . . clarissimus dominus doctor Homerus Tichtl grassante peste Vienne pie moritur, ubi notarius pro mandato affigendo accepit 8 den.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.