useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.3.398
Signature: 1.3.398
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
7. Juli 1532
Sitzung vom 7. Juli 1532  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558

    x

    [7. Juli 1532] 7. deinde Julii, — tantum enim temporis intercesserat —convocatis rursum doctoribus litere proponuntur per decanum toti medicorum collegio a clarissimo viro Georgio Tannsteter ex Oeniponto misse. Quibus accurate perlectis auditisque haud sine parvo quodam animi stupore insolitum ac a nemine nostrum expectatum responsum, presertim quod confratri nostro amice simul et humaniter scripseramus, doctores audivere. [fol. 118r]

    Quapropter insimul omnes, nec immerito quidem, dolebant, quod prefatus Tansteter, confrater et collega, multo aliter facultatis literas interpretatus fuisset longeque alio apud semetipsum, quam quo nos scripseramus animo atque intencione, easdem intellexisset, atque ob id haud aliter nobis, quam si iniuriati ei essemus, quod Deus avertat, minus humaniter et amice rescripsit. Et cum inter legendum alter alterum intueretur, nemo satis mirari potuit, undenam et quibus ex causis motus Tannstetter facultati nobisque, qui tamen eum ut collegam ac fratrem agnovimus, usque adeo excanduerit. Erant enim litere propemodum biliose et plus iusto acerbe. Proinde facultas respondere ad illas renuit superseditque atque in omnem rei eventum, ne partibus temporum iniuria aliquando obesset, omnia acta scriptaque uno in fasciculo simul colligata hucusque custodivit servavitque, nec quid amplius egit, non obstante Perlachii ad sui promocionem desiderio.

    Restabant aduc in numerata pecunia 6 flor. 22 den. Statim dominus decanus accepit subsequens. [fol. 118v]672

    [1532/ 1533]

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904


    Notes
    672 Der folgende Eintrag stammt vom Vizedekan Sigismund Haselreiter.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.