Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[16. November 1532] 16. die Novembris doctor Iacobus Walch, procurator domini doctoris Georgii Tansteter, postulavit a decano facultatis copias libellorum Mag. Andree Perlachii, quos facultati medice latina et germana lingua scriptos in defensionem suam contra dominum doctorem Georgium Tansteter obtulerat, sibi exhiberi. Et quia domini doctores die divi Colomanni,13. videlicet Octobris, ad electionem decani congregati, intuitu compulsorialium literarum magnifici domini rectoris Mag. Bartholomei Gebel consenserant, antedictorum libellorum copias per notarium iuratum exscriptas procuratori domini doctoris Georgii Tansteter dari debere, die 17. Novembris notarius universitatis Perlachii libellos a decano accepit rescribendos, sed ea fide, ut, posteaquam rescripsisset diligentiusque simul collatos revidisset, quam primum redderet atque omnino curaret, ne vel libelli ipsi vel rescripta in manus alterius quam procuratoris domini doctoris Georgii Tansteter devenirent, quod notarius ex offitii sui debito pollicitus est, restituitque demum commissos libellos.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.401, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.3.401/charter>, accessed at 2024-05-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success