useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.3.404
Signature: 1.3.404
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
4. Jänner 1533
Sitzung vom 4. Jänner 1533  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558

    x

    [4. Jänner 1533] Die 4. Januarii anni etc. 1533 rursus convocati sunt domini doctores ad audiendum et perlegendum responsum cum toto instructionis processu sepedicte actionis Regie Maiestati ad Oenipontem quamprimum vigore commissionis facultati facte dirigendum. Aderat magnificus dominus rector doctor Udalricus Fabri, qui diligenti opera responsum et omnem actionis seriem debito ordine edidit atque conscripsit. Dominus senior doctor Ioannes Enzianer et dominus doctor Leopoldus Iordanus quoque aderant. Sed dominus doctor Ioannes Pilhamer civilibus id temporis negotiis inpeditus, interesse non potuit, per famulum tamen facultatis nunctiavit, omnia se habiturum rata, que domini doctores congregati in eo negotio agerent et concluderent. Noverat enim a regiis literis acceptis, de omnibus deliberatis et tractatis duarum proxime habitarum congregationum, quibus interfuit. Dominus doctor Ioannes Gastgeb extra urbem profectus quoque aberat. Perlecto itaque responso atque omni instructione, quemadmodum regie litere a facultate exigebant, placuit dominis doctoribus, ut sigillo facultatis obsignaretur et magnificus dominus Nicolaus Rabenhaubt, cancellarius etc., facultatis nomine peteretur, ut idipsum facultatis medice responsum, Regie Maiestati ad Oenipontem per postam, ut vocant, tempestivius perferendum ordinaret. Quod dominus senior et decanus facultatis die sequenti executi sunt, inpetrantes a magnifico domino cancellario, quod facultatis nomine petere commissum habebant. Ceterum domini doctores magnifico domino rectori D. Udalrico Fabri ob labores habitos gratias egere censueruntque facultatem munere quoppiam sue magnificentie gratificari debuisse, si locupletius extitisset facultatis erarium. In eacongregatione Mag. Andreas Perlachius advenit postulans suam petitionem verbo faciendam audiri. Quod cum ei concederetur, summo studio petiit literas commendaticias sibi a facultate medica ad Regiam Maiestatem dari, quoniam commissione Regia ad instantiam domini doctoris Georgii Tansteter ad Oenipontem vocatus esset, ubi ei comparendum foret. Habita consultatione super petitione eius, per magnificum dominum rectorem D. Udalricum Fabri facultatis nomine hoc responsum accepit: Dominos doctores petitionem suam et audivisse et bene perpendisse, atque omnes dominos doctores sibi bene affectos esse, sed cum constaret sibi, facultatem medicam in sua et adversarii sui causa ad primam instantiam iudicis egisse partes, ideo nunc minime conveniret facultatem sese suspectam reddere, alteram partium promovendo; satis sibi prestitisse facultatem, que diligenter et equissime omnia acta et scripta in sua partisque adverse causa adnotasset et ea ordine decenti [fol. 119v] conscripta ad mandatum Regie Maiestatis cum iusta instructione iamiam sue Maiestati Regie dirigere curaret. Perlachius, eo responso gratus et negotium usque adeo se non perpendisse inquiens, discessit.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.