Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[23. Jänner 1533] Die 23. Ianuarii congregati sunt domini doctores, quoniam magister civium duobus comitatus senatoribus magnifico domino rectori indicaverat, sibi et senatui per regias literas commissum, inquisitione diligentissima omniquaque adhibita, Regiam Maiestatem quam primum certiorem reddere de peste, que hactenus in urbe Viennensi sevierat, num adhuc apud incolas urbis grassaretur. Idcirco magister civium petiit, ut domini doctores medice facultatis, quibus hac de re potissimum constaret, sese ac senatum scriptis informarent, quicquid compertum ea in re haberent. Concludunt domini doctores instructionem germana lingua scribendam, que magistro civium exhiberetur, quod eo die factum est.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.405, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.3.405/charter>, accessed at 2024-05-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success