useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.3.407
Signature: 1.3.407
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
11. März 1533
Sitzung vom 11. März 1533  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558

    x

    [11. März 1533] Die 11. Martii congregati sunt domini doctores, ut darent magnificis dominis de regimine instructionem in scriptis super articulo supplicationis domini doctoris Ioannis Pilhamer, superintendentis universitatis, quem 7. die Martii facultati obtulerat. Munus hoc domino seniori doctori Ioanni Enzianer et domino doctori Leopoldo Iordano exequendum competebat, nam dominus doctor Ioannes Gastgeb tum aberat, et duo doctores reliqui, quia in articulo supplicationis nominati erant, sua vota conferre non debebant. Ea ipsa instructio die 13. Martii per famulum facultatis magnifico domino cancellario oblata est.

    In ea congregatione empiricus supranominatus per dominos doctores auditur et examinatur. Qui minus idoneus compertus est, chirurgus enim non erat atque omnes morbo gallico laborantes, qui se cure sue credebant, vino infusionis coloquintidis ex equo purgabat et violenta fumigii [fol. 120r] cura affligebat. Ea artis sue summa erat, nec aliud, ut ipsequoque coram facultate fatebatur, novit. Eapropter domini doctores ei seriosius prohibuerunt hanc artem suam in urbe Viennensi exercere, eidem plurimas enumerando rationes, ob quas merito repelleretur, et pecunia, quam pro examine deposuerat, ei redditur.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.