Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[14. April 1533] Anno christiane salutis 1533 etc., in die sanctorum Tiburtii et Valeriani, a facultate medica in decanum eligitur doctor Leopoldus a Iordanis Viennensis, ubi decanus precedens doctor Sigismundus Haslreitter, facto compotu, obtulit ladulam, sceptram et reliqua, que presentanda erant, deinde ex peccuniis, calculo facto, florenos 4 et solidos 4 denar. 22.
In hoc meo decanatu nihil memoratu dignum accidit, nisi quod facultati medice mense Augusti a rectore magnifico N. Aurifabri nomine Regie Maiestatis facta est inhibitio, ne videlicet aliquis in eadem facultate ad aliquem gradum promoveretur nisi singulari consensu rursum consessum fuerit, quemadmodum in Consistorio seu congregatione facultatis ame indicatum est et iussu facultatis actis presentibus annotatum est.
Secundo in hoc etiam meo decanatus officio universitas et rector consultarunt apud facultates de commissione quadam impetrata a superintendente domino N. Pilhaimer de preeminentiaquadam. Super qua re consilium ac decretum nostre [fol. 121r] facultatis fuit inscriptis magnifico domino rectori exhibitum, cuius copie apud acta reperientur.
Tertio Mag. Andreas Perlachius apud facultatem sepius instetit de promotione sui, qui tamen ex prioribus decretis et postea ex nova illa inhibitione repulsam semper est passus. Preter hec in hoc meo officio, que singulariter annotarentur, nulla fuere.
De mutatione precedenti facultatis nostre famulo pedello Iodoco persolvi solarium suum 12 sol. den.
Deinde pro presenti mutatione elapsarursum dedi eidem sol. 12.
In festo divorum Cosme et Damiani a reverendissimo domino episcopo Viennensi pro officio donata sunt omnia preter den. 22, quos pedellis solvi.
Facto igitur calculo de perceptis et expositis, restant facultatis peccunie 12 sol., quos obtuli excellentissimo viro domino Wilhelme Puelinger, subsequentis mutationis decano et seniori nostro dignissimo.
Mag. Wolffgangus Lazius in hoc meo decanatu in die Cosme et Damiani fecit orationem ad honorem festivitatis et facultatis medice. [fol. 121v]
[1533/ 1534]
Decanatus nonus doctoris Wilhelmi Puelinger ex Wising.676
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.409, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.3.409/charter>, accessed at 2024-05-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success