useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.3.435
Signature: 1.3.435
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
29. Oktober 1535
Sitzung vom 29. Oktober 1535  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558

    x

    [29. Oktober 1535] Octobris 29. prima habita est apud me dominorum doctorum facultatis congregacio, et ad comparendum vocatus est Martinus, item et Vitus barbitonsores. Martinus quidem comparuit, Vitus autem minime. Martino, si opera prosequi cyrurgica vellet, in spacio dierum octo, nam idmet petebat, examinacioni doctorum et idoneorum cyrurgicorum ut se pararet et submitteret, iniungitur; quam iustam racionem ignoranciae conscius declinavit. Opera verum phisica, quibus temere quoque sese commiserat, sibi inhibita sunt, ne vel in myropoliis vel eciam domi suae cum katarticis attentaret quicquam.

    De contumacia Viti dominus senior doctor Enczianer et ego, doctori Pilhamer710, qui tum civium magister fuit, ex doctorum decreto conquesti sumus, sed [cum]facultati et publicae quoque utilitati atque infensus nobilissimae professioni esset, frigide et negligenter immo nihil hac in parte patrocinatus est vel consuluit.

    Eodem tempore Regia Maiestas commissionem facultati fecit de pestifero afflatu prospiciendo, nam levicula admodum a vicinis pocius populariter grassantis morbi emergebat suspicio, quare pro dicta Regia commissione agitatum est et conclusum, ut doctor Fabri Rhetus et Regiae Maiestati vel commissariis responderet, periculosum esse, huius morbi territum alias populum commonefacere, quod nonnumquam mali praeberet causam, tum etiam temporis frigida constitucio melius quiddam nobis promitteret. Quare de intimacionibus et aliis consulcius supersedendum esse. Quae racio approbata, sed responsio pro forma hic inclusa videri poterit.711[fol. 126r]712

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904


    Notes
    710 Am linken Seitenrand wurde Nota benevermerkt.
    711 Ist aber nicht eingetragen.
    712 Handwechsel.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.